Cthulhu macrofasciculumque

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eucaryota —  — Metamonada — Excavata
Classis : Parabasalia 
Familia : Tricercomitidae 
Genus : Cthulhu 
Species : C. macrofasciculumque 
James et Keeling, 2012
   

Cthulhu macrofasciculumque est species flagellatorum classis Parabasalium cuius proprietates sunt generi Cthuhu eaedem. Cellulae a 17 ad 24 µm longae et a 7 ad 12 µm latae sunt, ac plus quam viginti flagella anteriora habent. Singuli in intestinis Prorhinotermitis simplicis habitant. Speciei est distincta sequentia SSU rRNA (GenBank numerus accessionis JX975349).

Nomen speciei ad magnum fasciculum flagellorum spectat.

Hostis typicus est Prorhinotermes simplex (Isoptera, Rhinotermitidae). Locus typicus est Secret Woods County Park, Fort Lauderdale, Florida; lat. 26.08567, long. −80.18017.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • James, Erick R, Noriko Okamoto, Fabien Burki, Rudolf H. Scheffrahn, Patrick J. Keeling. 2013. Cthulhu Macrofasciculumque n. g., n. sp. and Cthylla Microfasciculumque n. g., n. sp., a Newly Identified Lineage of Parabasalian Termite Symbionts. PLoS ONE 8(3): e58509. doi:10.1371/journal.pone.0058509. Nexus die 8 Aprilis 2013 confirmatus.