Jump to content

Crux gammata

E Vicipaedia
(Redirectum de Crux hamata)
Crux gammata Hinduistica.
Iuvenis Bramin svastica atque apice capillorum insignitus.

Crux gammata, vel crux hamata[1] (IPA: [kruks ha'ma:ta]), sive Graece svastica (Sanscrite स्वस्तिक), est vetus symbolum quod in diversis religionibus vel gregibus humanis adhibetur. Bracchia crucis habent formam normae sive litterae gamma, e quo nomen suum trahit, quae sive dextrorsum (卐) sive sinistrorsum (卍) vergunt.

Usus crucis gammatae

[recensere | fontem recensere]

Svastica est primum [ Hinduismi postea Buddhismi Iainismique signum sacrum, quod harmoniam mundorum repraesentat. In Africa praesens est, in ancestralibus Aethiopiae et Ganae traditionibus, plerumque inter populos Akan.

Alteratio et profanatio

[recensere | fontem recensere]

In Occidentis regionibus, factio Hitleriana sive Nazistica hoc signo utebatur, et id signum odii erga alienigenos homines et symbolum radicismi fecerunt. Quia falso putabant hoc esse signum generis Ariani. Qua peo causa, usus svasticarum in Germania vetitur, ut signum maleficum et infame NSDAP.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad svastikas spectant.
  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.