Crustum de malis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Britannica: Pars apple pie and custard (crusti de malis, saccharo insperso, embammate cremore Anglico) in taberna oppidi Hatfield Hertfordiensis comitatus inlata

Crustum de malis[1] est tragema quod e crusto constat frustis aut pulmento malorum farto. A Germanis cum embammate vanillato, ab Anglis cum custard, a pluribus cum cramo sive et cremore glaciato apponi potest. Crustum de malis ex Europa oriri censetur,[2] sed Mom's apple pie ("crustum de malis a matre factum") inter signa culturae Civitatum Foederatarum reputatur.[3]

Ars coquinaria Germanica: Apfelstreuselkuchen mit Vanillerahmguss und Krokant ("crustum e crustulis de malis, cremore vanillato illinato, tritura nucum inspersa") intactum

Varietates huius ferculi in variis civitatibus inveniuntur, sicut tarte Tatin Francorum et apple upside-down cake Anglorum modo scriblitarum pistae; äppelsmulpaj Suecorum, apple crumble et apple charlotte Anglorum, Apfelstreuselkuchen Germanorum crustulis haud colligatis loco crusto confectis; Apfelstrudel Austrianorum et apple turnover Anglorum crusto reflexo compositis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Thomas, David (die 1 Aprilis 2012). "A brief history of the humble pie". Daily Telegraph 
  3. "As American as apple pie – the origins of picnic favorites". CNN. 4 Iulii 2011 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Francica: Tarte Tatin ("crustum de malis modo Tatin") quae iam departitur
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad crusta de malis spectant.