Crusta nivis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nix vetus, crusta tectus

Crusta nivis[1] est forma straminis nivei, quae oritur, cum nix post frigus aliquot solutum iterum a gelatione durescit. Etiam sine regelatione sub ventis fortibus crusta super nive formari potest. Per hanc crustam interdum et bestiae et homines, praecipue nartis vel caliginibus nivalibus[2][3] induti, incedere nec eam perrumpere nec in crassitudinem nivosam cadere possunt[4]. Vere saepe nix sub crusta iacens ante ipsam crustam liquefacit.

Densitas crustae, praesertim sub vento durabili factae, 0,35—0,60 g/cm3 est, dum nivis vulgaris 0,10—0,15 g/cm3 et glaciei 0,92 g/cm3[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Cavallin, Swensk-Latinsk Ordbok, Holmiae 1875-1876, p. 587; cf.: Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, 2009, s.v. Skare; S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. наст.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Russice снегоступы, Anglice snowshoes.
  4. Theophanes nivis crustam perfringens (Russice Феофан — проломи наст) in calendario Slavico gentilicio diei 12 Martis nomen est, qua Ecclesia Orthodoxa memoriam Theophanis Confessoris colit; nam post hanc diem crusta ad incedendum satis firma inveniri non potest.
  5. Кузьмин П. П. Физические свойства снежного покрова. Leninopoli, 1957. P. 9. (Russice)