Jump to content

Critias (Plato)

E Vicipaedia
Initium Critiae in veterrimo codice circa 900 exarato (Codex Parisinus Graecus 1807)

Critias (Graece Κριτίας) est opusculum Platonis philosophi non ad finem peractum quoniam mediis rebus narratio inexspectate interrumpitur. Re vera continuatio praenuntiata Timaei erat cum isdem collocutoribus: ut illic Timaeus in mundi creatione explicanda orationem continuam adhibuerat sic hic Critias orationem continuam adhibet ad mores institutaque veterum Atheniensium describenda qui ante novem annorum milia in Attica vivebant necnon Atlantum qui eadem aetate magnum imperium maritimum condiderant. Critias quis fuerit controversia est apud indagatores hodiernos; aut est ille Critias, consobrinus Platonis matris et futurus tyrannus, aut eius avus Critias III[1].

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Critias, ut erat pollicitus, verba refert quae olim Solon abavo suo fecit et ipse ab Aegyptiis sacerdotibus ea audierat qui vetustissimos annales servabant. Narraturus erat quomodo Athenienses in bello adversus Atlantes iam novem abhinc milia annorum Graeciae saluti fuissent. Attica ab eo descripta multum differt a Platonis aetate: nam aliquanto maiores fines autochthonii reges et populus, ex ipsa terra nati, sub Athenae Hephaestique, artium deorum, tutela incolebant et eorum regio silvis, pascuis, unda pinguique glaeba abundabat quae omnia posteri cataclysmi secum abrepturi erant. Nondum sicca aut saxosa erat. Mulieres eisdem muneribus fungebantur atque viri, ne bellicarum rerum quidem expertes. Custodes civitatis - hoc est milites - separatim circa Acropolim habitabant atque victum a ceteris civibus accipiebant dum ipsi nihil aliud nisi militiae operam dant. Nec eis quicquam per se possidere licebat, nec aurum nec cetera. Hoc genus communismi Socrates in Politia suadebat. Haec narratio igitur velut imago viva theoriae Platonicae esse debebat.

Econtra Atlantes ultra Herculis colummnas in magna insula minoribus insulis circumdata vivebant, quae regio in terrarum partitione deo Neptuno obvenerat. Ibi in quodam monte deus e mortali Clito decem filios genuit, quinque paria gemellorum. Ager in decem regiones divisus est ita ut unicuique rex e divina stirpe praeesset: maximus natu tamen summum imperium retinebat. Tridente deus ita circumiacens solum conquassavit ut plura cingula alternatim aquae et terrae efficeret quae montem munirent. Quibus postea homines moenia et portus et canalem usque ad mare ducentem addiderunt. In ipso monte templum aureum Neptuno et Clito atque regiam sedem aedificarunt. Ibi satellites custodiae (δορυφόροι) manebant, quorum praesentia in Graecorum mentes tyrannidem evocabat. Ditissimi erant incolae non tantum ex agricultura sed etiam e metallis auri, argenti, aurichalci[2]... Ingens imperium maritimum condiderunt cuius fines usque ad Etruriam et Aegyptum prolataverunt. Postremo dum divina pars in eis marcescit a pristina disciplina degenerarunt ob divitiarum cupidinem[3]. Non iam leges a Neptuno traditas et columnae ex orichalco inscriptas observabant et Iuppiter iratus poenam eis iam meditabatur, cuius verba semper ignorabimus quoniam narratio ibi cessat. Lectores Timaei[4] sciunt tamen insulam Atlantidem in mare submersam esse. De ipso bello inter Athenienses et Atlantes aut numquam scripsit Plato morte[5] aut aliis occupationibus praeventus aut quae scripsit perierunt.

Nonnulli critici Atlantes ob divitias cum Phaeacibus Homericis aut cum regnis orientalibus aut propter sacramentum super tauro immolato[6] dictum cum Creta Minoa comparaverunt. Revera tamen Plato imprimis ad Athenienses sibi coaevos spectasse videtur qui ex imperio maritimo potentiam atque divitias sibi quaesierant et tunc periclitabantur[7]. Quin etiam multis rebus illi veteres Athenienses Spartanis propiores videntur quam suis posteris ut qui ex agris victum quaerunt atque aristocratiam armis omnino deditam nutriunt cui communiter vivendum est. Alia vero dissimilia sunt: nam stirps regia a deo orta et gemelli apud Atlantes Lacedaemoniorum institutorum reminiscuntur; econtra autochthoniae opinio ad nobilitatem et aequa iura omnium Atheniensium faciebat.

  1. Critiae genealogia
  2. Huius metalli suo tempore nihil nisi nomen exstare adfirmabat Plato.
  3. 121b: πλεονεξίας ἀδίκου καὶ δυνάμεως ἐμπιμπλάμενοι.
  4. 25d: ἥ τε Ἀτλαντὶς νῆσος ὡσαύτως κατὰ τῆς θαλάττης δῦσα ἠφανίσθη.
  5. Quae opinio fuit Plutarchi (Vita Solonis 32).
  6. 119d-120c.
  7. Vidal Naquet (1964).

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Editio princeps apud Aldum Manutium (1513).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni