Crematio librorum et humatio eruditorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Crematio librorum et humatio eruditorum (Sinice: 焚書坑儒, simpliciter 焚书坑儒 Fénshū Kēngrú) est ratio reipublicae gerendae et series casuum qui in Domu Qin Sinae Antiquae inter annos 213 a.C.n. et 206 a.C.n. evenerunt.

Crematio librorum[recensere | fontem recensere]

Prima Shiji (史記) pagina.

Secundum Tabulas Magnifici Historici (史記 Shiji), post annum 221 a.C.n., cum Qin Shi Huang, primus Sinae imperator, civitatem Sinensem in unam dicionem coegeret, Li Si, adiutor (Anglice: chancellor), suasit ut libertas sermonis supprimeretur ut omnes populi cogitationes opinionesque unius generis essent. Anno 213 a.C.n., omnes magni aestimati Centum Scholarum Cogitationis in publicis aedium regiarum tabulis libri, praeter ei propriae Li Si scholae philosophiae, appellatae Legalismi, cremari coeperant. Qin Shi Huang eas historias cremavit ne suam dominationem suffoderent, et iussit ut sui proprii libri scriberentur.

Li Si iussit Librum Poetices, Librum Historiae, et opera ab eruditis scholarum variarum scripta dari administratoribus locorum ut cremarentur; quoslibet hos libros disputaret supplicium sumi; quos exemplis antiquis res publicas insectatos essent supplicium sumi, cum eorum familiis; auctoritates qui casus observatos non referrent esse aeque sceleratos; et quos triginta diebus post edictum libros proscriptos non cremaverint ad septentrionales eici ut scelesti in aedificatione Muri Sinici laborarent. Libri parsi fuerunt solum libri de medicina, agricultura, et praedictione.[1]

Humatio eruditorum[recensere | fontem recensere]

Altero proscriptionis anno, Qin Shi Huang, quia duo alchemistae de potione immortalitatis eum falso dixissent, iussit ut plus quam quadringenti sexaginta alchemistae eruditique tunc in capite vivi humarentur. Princeps Fusu tamen imperatori suasit ut, civitate in dicionem unam coita et hostibus non iam pacatis, consilium talis asperitatis contra quos Confucium venerabantur inconstantiam publicam efficeret.[2] Imperator autem iam statuerat ut decretum confiat, et principem in exsilium ad confinia relegavit.

Celeritas casus Domus Qin huic proscriptioni attributa est. Confucianismus redintegratus est in Domu Han, quae secuta est, et factus est ideologia imperialis civitatis Sinicae. Multae aliae scholae cogitationis evanuerunt.

Cultura popularis[recensere | fontem recensere]

Eidem eventus accidunt in Gradu in Praeterita (Anglice: A Step into the Past), dramate televisifico in Hong Kong facto. Zhou Pan (Ying Zheng, falsus Qin Shi Huang), ut homines non cognoscant quis sit, necesse est Hong Siu Long, suum magistrum, necare; mors autem Hong se nocebit quia Hong est "causa" Zhou Pan regni.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sinice: "丞相李斯曰:「臣請史官非秦記皆燒之。非博士官所職,天下敢有藏詩、書、百家語者,悉詣守、尉雜燒之。有敢偶語詩書者棄市。以古非今者族。吏見知不舉者與同罪。令下三十日不燒,黥為城旦。所不去者,醫藥卜筮種樹之書。若欲有学法令,以吏为师」" ex Shiji, capitulo 6.
  2. Sinice: "於是使御史悉案問諸生,諸生傳相告引,乃自除犯禁者四百六十餘人,皆阬之咸陽,使天下知之,以懲後。益發謫徙邊。始皇長子扶蘇諫曰:「天下初定,遠方黔首未集,諸生皆誦法孔子,今上皆重法繩之,臣恐天下不安。唯上察之。」" ex Shiji, capitulo 6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]