Crateologia

E Vicipaedia
(Redirectum de Crateology)
Navis Sovietica magna receptacula lignea ferens, quae naviculas vigiles missilibus ductis "Komar" armatas tenent, ad Cubam navigat, Septembri 1962.

Crateologia[1] (Anglice crateology < crate 'magnum receptaculum ligneum' + -logy < Graece λόγος 'ratio') res ab Opera Intelligentiae Mediae per Cubanum Missilium Discrimen effecta, fuit scientia agnoscendi quod in magnis receptaculis ligneis ad insulam Cubam a Sovietis missis continebatur.[2]

Decrevit crateologia ut disciplina annis recentioribus propter globalizationem et deminutionem receptaculorum ligneorum pro constantibus metallis receptaculis navigiorum (Anglice shipping containers). Globalizatio, praeter quam quod ea orbem terrarum "planiorem" et "minorem," detrimentum fecit non solum scientiae, sed "pulchrae artis formae."[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. R. Kessler, Inside the CIA (Pocket Books, 1994, ISBN 9780671734589).
  3. D. Salisbury, The Crate Escape: Packaging and its Typonomy and Taxonomy throughout the Cold War (2009).