Cos (instrumentum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cos hodierna

Vide etiam paginam discretivam: Cos (discretiva)

Cos (f.)[1] est instrumentum, lapis sui generis, quo ferramenta acuuntur vel laevigantur. Multis e lapidibus producitur, quibus quarzi grana minora insunt. Interdum aqua vel oleo cos irriganda est, ne ferri particulis obsita vim acuendi perdat[2]. Cotibus antiquis et gemmae poliebantur[3]

Agricola falcem fenatoriam cote acuens (in pictura Boris Kustodiev anni 1919)

Dicit Horatius:

            ...Cupido

semper ardentes acuens sagittas

cote cruenta[4]

et in Arte poëtica (304):

            ...fungar vice cotis, acutum

reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi;

munus et officium, nil scribens ipse, docebo.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii Hist. nat. XXXVI 164: cotes ferro acuendo.
  2. Op. cit., XXXVI 165.
  3. Op. cit., XXIV 89.
  4. Carmina, II 8, 16.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v.