Corpusculum Pacinianum

E Vicipaedia
(Redirectum de Corpusculus Pacinianus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Diagrammaticus sectionalisque cutis aspectus (Anglice).

Corpusculum Pacinianum est in cuti terminus nervorum qui tactus pressum motumque frequentiarum rapidarum sentiunt et sunt unum ex quattuor maioribus mechanoreceptoris generibus.

Structura[recensere | fontem recensere]

Physiologiā corpuscilis Meissnerianis similes, corpusculi Paciniani sunt cellulis Merkelianis et corpusculis Meissnerianis maiores et pauciores (Kandel, Schwartz, et Jessell 2000).

Omne corpusculum Pacinianum est ovatum, circa 1 mm longum. Totum corpusculum abs corio texturae conectivae involvitur. Ei sunt 20 ad 60 lamellae concentricae fibrata textura conectiva et fibroblastis compositae, a materie gelatinosa separatae. Lamellae sunt tenuissimae planaeque cellulae Schwannenses modificatae. In medio corpusculo est bulbus interior, cavum liquore plenum et singulo adferenti terminus nervosus non myelinatus.

Opus[recensere | fontem recensere]

Corpuscula Paciniana maiora pressus frequentiaeque mutationes inveniunt. Deformatio in corpusculo potentiales actionis canalibus iontis natrii sensilibus pressūs in membrana axonis aperiendo generat.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Corpusculum Pacinianum pro suo repertore, Philippo Pacini, anatomico Italico, appellatur. Vox corpusculum Golgi-Mazzoni (ab organo Golgi distinctus) adhibetur ad structuram similem, solum in extremis digitis inventis, describendam.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kandel, Eric R., James H. Schwartz, et Thomas M. Jessell, editores. 2000. Principles of Neural Science. Novi Eboraci: McGraw-Hill, Health Professions Division. ISBN 0-8385-7701-6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]