Corpus cultus Cybelae Attidisque

E Vicipaedia

Corpus Cultus Cybelae Attidisque (abbreviatum CCCA) est opus septem voluminibus a Batavo historico M.J. Vermaseren perfectum, in quo omnia monumenta ad cultum Cybelae Attidisque pertinentia recensentur : non tantum inscriptiones Graecae et Latinae transcribuntur sed etiam signa et sculpturae describuntur, situs et deformationes templorum, dummodo nota sint, indicantur. Praeterea opus plurimis tabulis photographicis illustratur. Materia per regiones geographicas imperii Romani sic digesta est :

I Asia Minor
II Graecia atque insulae
III Italia : Latium
IV Italia : aliae provinciae.
V Aegyptus, Africa, Hispania, Gallia et Britannia
VI Germania, Raetia, Noricum, Pannonia, Dalmatia, Macedonia, Thracia, Moesia, Dacia, Regnum Bospori, Colchis, Scythia et Sarmatia.
VII Musea et collectiones privatae.

Haec volumina inter annos 1977-1989 Lugduni Batavorum edita sunt et volumen quinquagesimum seriei Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain (ISBN 90-04-05399-9) constituunt.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Maarten Jozef Vermaseren, Corpus Cultus Cybelae Attidisque, Brill, 1997 [1];