Corona Borealis (constellatio)

E Vicipaedia
(Redirectum de Corona Borealis (sidus))
Data Coronae Borealis constellationis
Nomen Corona Borealis
Genetivus Coronae Borealis
Abbreviatio CrB
Ascensio recta 15 h 15 min ad 16 h 25 min
Declinatio +26° ad +40°
Area 179 gradus quadrati
Ordo 72
Videri potest inter +90° ac -50°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
1
Stella lucidissima,
Magnitudo
Gemma,
Alphecca (α CrB),
2,2m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Hercules
Bootes
Serpens

Corona Borealis[1] constellatio haud ampla in caelo septentrionali sita est. Quae inter constellationes Herculem atque Arcturum videri potest. Stellae Coronae Borealis semicirculum formant. Stella lucidissima Gemma appellata magnitudine 2m fulget, ceterae autem quartae tantum magnitudinis sunt.

Apud alias gentes haec constellatio alias res significat, exempli causa apud Arabes mendici lanx est, apud Sinenses pecuniae catena.

In Mythologia Graeca constellatio significat coronam gemmis ornatam Ariadnes, filiae regis Mini Cretensis. Ariadne Theseum iuvit Minotaurum superantem. Nam Theseus filum ab ei accepit, quocum viam e labyrintho ducentem repperit, quo in labyrintho belua capta erat.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Coronae Borealis.
Stella Nomen Magnitudo
5, α CrB Gemma, Alphecca 2,2m
2, β CrB Nusacana 3,7m

Stella lucidissima Gemma (etiam Alphecca appellata) circiter 80 spatia lucis annuae a Sole remota est. Illa stella candida vel caerulea e classe spectrali A0 V est.

Nusacana, quae luminositate secundum ordinem tenet, 114 spatia lucis annuae remota e classe spectrali F0 V est.

In Corona Boreali etiam nonnullae stellae duplices sitae sunt, quae quidem non nisi telescopio singillatim spectari possunt.

Systema η CrB 59 spatia lucis annuae remota est. Hoc in systemate duae stellae luteae classis spectralis G1 seu G3 intra 41,5 annos circum mediam gravitatem revolvuntur. Distantia stellarum a Terra 0,7 (anno 2000) ac 0,4 (anno 2020) arcus secundos est.

R Coronae Borealis nomen dedit gregi stellarum mutantium, quae luminositatem irregulariter mutare solent: Nonnumquam luminositas celeriter decrescit, post temporis spatium inopinatum paulatim recrescit. Viri docti e luce scrutata cognoverunt stellarum superficiem plura helii et carbonii continere. Inde hae stellae irregulariter partes earum sphaeram gasorum expellere putantur, ut ex carbonii particulis fuligo fiat, quae lucem non perire sinit. Hac nube dissoluta stella rursus lucidior facta sit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae
Nebula gaseosa A Hydrae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul

NGC 2362 Canis Maioris

Aries  · Taurus  · Gemini  · Cancer  · Leo  · Virgo  · Libra · Scorpius  · Ophiuchus · Sagittarius  · Capricornus  · Aquarius  · Pisces