Cornelius van den Heuvel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cornelius ("Cor") van den Heuvel (natus Biddefordiae Cenomannicae die 6 Martii 1931) est poeta haicuisticus, editor, interpres, et archivista Americanus. In Cenomannica et Nova Hantonia adolevit. Novi Eboraci cum Leonia "Leigh" Larrecq uxore habitat.

Tres annos in Classi Aeria Civitatum Foederatarum meruit, et gradum baccalaureatum anno 1957 in Universitate Neo-Hantoniensi accepit. Gradum M.A. in Universitate Neo-Eboracensi anno 1968 accepit.

In haicu Franciscopoli anno 1958 incidit cum Gary Snyder hoc genus in acroasi poetico commemoraret.[1] Nonnullorum suorum haicu libros protulit, inter quos unus de basipila. Editor fuit trium The Haiku Anthology editionum: primae a Doubleday 1974, secundae a Simon & Schuster 1986, tertiae a Norton anno 1999 prolatae. Operam Newsweek magazinae dedit usque ad 1988, cum in otium veniret.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cor van den HEUVEL (Web Archive, 26 Ianuarii 2013) in situ interretiali Haiku International Association proprio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]