Cornelius de Visscher II

Cornelius de Visscher II (vulgo Cornelis de Visscher seu Cornelis Visscher; Harlemi anno 1628 fere natus; Amstelodami 16 Ianuarii anno 1658 mortuus) fuit saeculi aurei Batavici chalcographus, pictor, et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]
Cornelius fuit Ioannis et Lamberti de Visscher frater.[1] Ab anno 1647 usque ad annum 1648[2] artem sculpendi et pingendi a Petro Soutman didicit.[1] Primum Harlemi laborabat[1] ibique Petri Soutman adiutor erat,[2][3] annisque 1649 et 1650 magister inspiciens chalcographias plures perfecit.[3] Ab anno 1650 de Visscher ratione sua laborabat,[3] annoque 1653 ad Sancti Lucae Sodalitatem Harlemensem receptus est.[1][3] Postea Amstelodamum petiit ibique laborabat[1] ab anno 1655[2] usque ad annum 1658, cum diem supremum obiret.[1]
Opera
[recensere | fontem recensere]Opera Cornelii de Visscher effigies personarum nec non res religiosas et morales,[1] sed etiam res historicas, topia,[2] et delineationes animalium complectuntur.[3] Eius opera nonnulla sunt: Lieven Willemsz de Coppenol effigies (1658)[2]. Praeterea chalcographias supra aeris lamina confecit.[2] Quamquam acerba mors, fuit chalcographus clarissimus et fecundissimus illius temporis,[3] nam opera pictorum Nederlandicorum et scholae Venetae repraesentavit.[4]
Perfecit quoque secundum delineationes suas centum unum effigiarum personarum et centum tres et triginta rerum religiosarum, centum tres et quadraginta rerum historicarum, centum novem et septuaginta rerum moralium effigiavit.[5]
Cornelius de Dalen I et Ioannes Aelbertsz Riethoorn ab ipso artem didicit.[1][2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Cornelis (de) Visscher (II)". University of Amsterdam - Amsterdam Centre for the Study of the Golden Age. 2020
- Emil Kren; Daniel Marx (2020). "VISSCHER, Cornelis". The Web Gallery of Art
- "Visscher". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2018
- "Cornelis Visscher (II". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1876). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XIX°. Harlemi. pp. 243
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium de Visscher II spectant. |