Cornelius de Dalen I

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Cornelius de Dalen I
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1602; Amstelodamum
Obitus: 7 Aprilis 1665; Amstelodamum
Patria: Regnum Nederlandiae

Officium

Munus: copperplate engraver, delineator, pictor

Familia

Allegoria natalium reguli Gulielmi Henrici Brandenburgensis

Cornelius de Dalen I (vulgo: Cornelis van Dalen; anno 1602 fere natus; Amstelodami 7 Aprilis anno 1665 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

qui a Cornelio de Visscher II artem pingendi et sculpendi didicit[1]. Primum Amstelodami laboravit de 1622 usque ad 1632, postea Britanniam, probabiliter Ledesiam, petiit anno 1633 ibique mansit usque ad 1638[1]. Eodem anno Amstelodamum rediit, ibique uxor Catharina Jans Boekels filium Cornelium peperit, qui in Vetusta Ecclesia Amstelodamense (Nieuwe Kerk) baptizatus est et postea artem pingendi ab ipso patre didicit[1][2]. Circumactis duobus annis, filia Sara nata est[1]. Die 15 Maii anno 1646 Amstelodami tabulas obsignavit[1]. Artifex in ipsa urbem mansit ibique laboravit usque ad annum 1665[1]. Die 15 Septembris anno 1664 testamentum novum conscriptum est, quo Cornelius de Dalen bona sua discipulo Abrahamo Bloteling reliquit, qui apud ipsum habitabat[1].
Opera Cornelii de Dalen topia, res morales, nec non historicas, sed etiam effigies personarum complectuntur[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium de Dalen I spectant.