Cornelius Severus

E Vicipaedia

Cornelius Severus fuit scriptor litterarum epicarum imperante Augusto atque amicus Ovidii.

Cornelii Severi adhuc 16 fragmenta supersunt. Ovidius ei Carmen de regibus (Epistulae ex Ponto 4,16,9) attribuit, quod probabiliter exordium amplioris operis nomine Res Romanae fuit. Seneca maior in libello suo suasoriae 25 versus de morte Ciceronis illo ex opere accepit. Quintilianus ipse carmen de bello Siciliano eius laudavit et Seneca minor (Epistulae 79,6) descriptionem Aetnae montis ex eodem opere sumptam commemoravit.