Cor Germaniae viride

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cor viride in pittacio cursuali quodam Germanico anni 1994, quo circumiectarum praeservatio propagetur
Anno 1937 ita peregrini in Thuringiam alliciebantur

Germaniae cor viride (Theodisce: Das grüne Herz Deutschlands) epitheton Thuringiam ornans additum est terrae annis 1920. Verba ista usitata tritaque praeconiaria inveniebantur ad res periegeticas augendas. Nostris autem diebus periti in rebus migratoriis effata alia praeferunt imagine cordis viridis post annum 1990 resurrecta.

Causae effati[recensere | fontem recensere]

Attamen Thuringia iure epitheton tale portat: namque terra media in Germania sita est et eius tertia pars arboribus impletur. Insuper quarta pars Thuringiae zonae speciales naturales nominantur, quarum nomina officialia Theodisca haec:

  • Naturpark Südharz
  • Naturpark Kyffhäuser
  • Naturpark Eichsfeld-Hainich-Werratal
  • Nationalpark Hainich
  • Naturpark Thüringer Wald
  • Biosphärenreservat Vessertal-Thüringer Wald
  • Biosphärenreservat Rhön
  • Naturpark Thüringer Schiefergebirge / Obere Saale

Liber quidam Augusti Trinius titulum cordis viridis quoque portat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]