Coppatinus (filius Clitzasthlan)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Coppatinus, Graece Κοππατῖνος,[1] nomine nativo Qutb al-Dīn Malik Šāh fuit filius natu maximus Clitzasthlan II e familia Selgiukidarum. Regno a patre inter filios anno 1188 diviso Coppatinus Melitenam, Coloniam et Caesaream nactus est. Mox autem, ob divisionem inaequalem iratus, rebellavit, patrem incarceravit seque sultanum Iconiensem proclamavit. Patrem anno 1192 mortuum Coppatinus tres annos nec plures supervixit. Successor fuit frater minor natu Caichosroës I.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.