Latinitas bona

Convivium (Hippolochus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam: Convivium (discretiva).

Convivium est epistula a Hippolocho scripta saeculo III a.C.n. contubernioque suo Lynceo Samio missa, qui ambo erant discipuli Theophrasti. Ibi narrat Hippolochus de cena nuptiali Carani cuiusdam Macedonis a convivis viginti in Macedonia celebratis. Textus fere integer huius epistulae usque hodie exstat quia ab Athenaeo ad initium libri IV Deipnosophistarum (128a-130d) citatur. Is Caranus fuerit fortasse illius Carani, regi Alexandro socio, nepos; sed Phyllis Pray Bober "Caranum" re vera eundem ac Ptolemaeum Ceraunum fuisse adseverat, regem ab anno 281 a.C.n. usque ad 279 Macedoniae, qui anno 281 sororem suam Arsinoën in matrimonium duxit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, "Hippolochus: The wedding feast of Caranus the Macedonian" in Petits propos culinaires no. 29 (1988) pp. 37-45; in The wilder shores of gastronomy edd. Alan Davidson, Helen Saberi (Berkeley Californiae: Ten Speed Press, 2002) pp. 288-297 reimpressum
  • Phyllis Pray Bober, Art, Culture, and Cuisine: ancient and medieval gastronomy. Sicagi: University of Chicago Press, 1999. ISBN 9780226062532


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.