Conventus familiarum Esperanticarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Conventus familiarum Esperanticarum - Esperantice: Renkont(iĝ)o de Esperantistaj Familioj, compendiarie: REF) - ex anno 1978 quotannis alicubi in Europa celebratur, ut infantibus, quibus sermoni patrio lingua Esperantica est, consuetudines cum aliis esperantistis extra propriam familiam aperiantur.

Photographia participum anno 2006 in Bohemia facta

Idea[recensere | fontem recensere]

Notio principalis est proponere festum omnium familiarum Esperanticarum, quod non solum pro illis sed etiam ab illis disponatur. Bene affecti parentes infantesque libere cum omnibus aliis nugari et peritias permutare possunt. Cantatur, plassatur, luditur, spectacula eduntur, pelliculae spectantur conficiunturve, natatur, migratur, athleticae indulgetur, saltatur, excursiones culturales fiunt, escae internationales coquuntur, instrumentis canitur - et ita porro. Primus moderator et genitor consilii de talibus conventibus celebrandis Stephanus Nemere fuerat.

Loci[recensere | fontem recensere]

Ecce urbes ubi festum iam celebratum est:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conventum familiarum Esperanticarum spectant.