Conventus Aquisgrani

E Vicipaedia

Conventus Aquisgrani (Francogallice Congrès d'Aix-la-Chapelle) 29 Septembris - 21 Novembris 1818 in urbe Aquisgrano habebatur. Hoc conventu de Europa futura post Consilium Vindobonense disputabatur et de periculo democratiae imminentis.

Qui interfuerunt[recensere | fontem recensere]

Interfuerunt civitates, qui anno 1814/1815 Franciam et Napoleonem I imperatorem vicerunt. Praeterea et Franciae legati adfuerunt. Aquisgranum venerunt: Alexander I imperator Russiae, Fridericus Gulielmus III rex Borussiae et cum eo Carolus Augustus de Hardenberg cancellarius, Franciscus I imperator Austriae et cum eo Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus cancellarius, pro Regno Unito Arthurus Wellesley et Robertus Castlereagh atque pro Francia Armandus Emmanuel Plessaeus de Richelieu primus minister Ludovici XVIII regis[1].

Decreta[recensere | fontem recensere]

Monumentum Conventûs Aquisgrani
  • Exercitus occupationis, qui ab anno 1815 in Francia fuit, ante tempus, quod Pace Lutetiae Secunda decretum erat, domum reverti debuit. Contributio Franciae e pace diminuta est.
  • Nationes victrices se monarchiam restituendam Franciae defensuras praedicaverunt.
  • Omnes principes, qui adfuerunt declaraverunt se statum praesentem Europae contra vires revolutionis tuituros[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Peter Burg, Der Wiener Kongraß - Der Deutsche Bund im europäischen Staatensystem, München 1984, p. 59
  2. Alan Palmer, Alexander I., Gegenspieler Napoleons, München 1984, p. 319 - 322