Conventio Panormitana
Appearance

Conventio Panormitana est pactio internationalis Nationum Unitarum facta contra lavationem pecuniae, corruptionem, mercatum hominum aliaque scelera, quae in duabus vel pluribus civitatibus consociatim committuntur. Quae conventio Panormi anno 2000 facta die 29 Septembris 2003 valere coepit. Iulio mense 2025, civitates 147 eam subscripserunt, 193 ratam habuerunt.[1] Ab Officio NU drogis et sceleribus cohibendis instituto custoditur.
Protocolla additicia
[recensere | fontem recensere]Huic conventioni protocolla tria addita sunt:
- Protocollum de mercatu hominum, imprimis mulierum et liberorum, quod anno 2025 civitates 185 ratum habebant
- Protocollum de mercatu illegali advenarum, quod anno 2025 civitates 154 ratum habebant
- Protocollum de mercatu armarum igniferarum, quod anno 2025 civitates 126 ratum habebant.