Conventio Nationum Unitarum contra corruptionem
Appearance
(Redirectum de Conventio Consociationis Nationum contra Corruptionem)
Conventio Nationum Unitarum contra corruptionem est pactio a Consociatione Nationum facta contra corruptionem et fraudes oeconomicas, nec non lavationem pecuniae, quae democratiae, progressui durabili, et praelationi legis obstant. Quae conventio, Emeritae in urbe Mexicana die 31 Octobris 2003 facta dieque 9 Decembris 2003 subscripta, valere coepit die 14 Decembris anno 2005. Mense Octobris anno 2023 civitates mundi centum et nonaginta[1] et Unio Europaea hanc pactionem sanxerunt.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Inter eas civitates non sociae Consociationis Nationum, sicut Civitas Vaticana, Insulae de Cook, Niue et Palaestina, sunt
- ↑ Subsignationes et ratificationes conventionis.
Nexus interni
- Conventio Panormitana
- Dies internationalis contra corruptionem
- Human Rights Watch
- Officium Nationum Unitarum drogis et sceleribus cohibendis
- Transparency International