Jump to content

Constantinus Pauli filius

E Vicipaedia
Wikidata Constantinus Pauli filius
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus Pauli filius: imago
Constantinus Pauli filius: imago
Nativitas: 8 Maii 1779; Villa Augusti
Obitus: 27 Iunii 1831; Vitebscum
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Paulus I; Maria Theodori filia
Coniunx: Princess Juliane of Saxe-Coburg and Gotha, Joanna Grudzińska
Proles: Konstantin Konstantinov, Pavel Alexandrov
Familia: Domus Romanovia Holsatiensis Gottorpensis

Constantinus Pauli filius (Russice Константин Павлович, 27 Aprilis[1] anno 1779 Villae Augusti natus et 15 Iunii[2] 1831 Vitebsci mortuus) fuit magnux dux Russicus e domo Romanovia, Pauli imperatoris et Mariae Theodori filiae filius secundus. Ab anno 1801, cum Alexander I frater eius imperator factus esset, heres imperii habebatur. Anno 1823 a hoc munere abdicavit, sed hoc nec populo nec Senatui declaratum est, et anno 1825 a 19 Novembris[3] ad 13 Decembris[4] imperator (ut "Constantinus I") putabatur, quamquam hoc nollet et Petropoli abesset. In hoc interregno rebellio Decembristarum orta est.

Anno 1795 Catharina II avia Constantini nuptias eius cum Anna Theodori filia, filia ducis Saxoniae Coburgi Saalfeldiae, paravit, quae anno 1799 eum reliquit, sed solum anno 1820 divortium perfectum est; coniunx secunda morganatica Constantini Ioanna Grudzińska Polona fuit; huius coniugii causa et a regno Constantinus abdicavit. Regni Poloniae procurator fuit. A cholera mortuus est. Strelna et Palatium Marmoreum et palatium Constantini Paulopolitanum sedes Constantini fuerunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon