Constantia (Radulphi Gilberti filii uxor)

E Vicipaedia

Constantia, quae medio saeculo XII floruit, fuit uxor Radulphi Gilberti filii, nobilis Anglicus qui terras aliquas comitatus Lincolniensis possidebat. Illa ipsa a Roberto de Venoiz, patre ut videtur, haereditatem terrarum comitatus Hantoniensis tenuit. Constantia patrona fuit Galfridi Gaimar poëtae historici qui Anglonormannice annis 1136-1137 opus suum L'estoire des Engleis versibus octosyllabicis composuit et Constantia dicavit.

Gaimar adseverat Constantiam sibi praebuisse exemplar libri Galfridi Monemutensis, titulo Historia regum Britanniae, quem, a Roberto comiti Glocestriensi mutuatum, illa saepe in cubiculo suo legebat.[1] Eundem librum Galfridus Gaimar usus erit ad componendum opus de Bruto Troiano et progenie sua Britannica; hoc opus autem hodie deperditum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martin Aurell, "Henry II and Arthurian Legend" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 362-394, esp. pp. 368-369
  • Paul Dalton, "The Date  of Geoffrey Gaimar's Estoire des Engleis, the Connections of His Patrons, and the Politics of  Stephen's Reign" in Chaucer Review vol. 42 (2007) pp. 23–47
  • Elisabeth van Houts, "Les femmes et la royauté angevine" in M. Aurell, N.-Y. Tonnerre, edd., Plantagenêts et capétiens: confrontations et héritages (Turnhout: Brepols, 2006. ISBN 978-2-503-52290-6) pp. 95-122
  • Ian Short, ed. et interpr., Geffrei Gaimar: Estoire des Engleis, History of the English (Oxonii: Oxford University Press, 2009. ISBN 9780199569427) pp. x-xii Introductio[nexus deficit]
  • Ian Short, "Gaimar, Geffrei" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Valerie A. Wall, "Culture and Patronage in Twelfth-Century Hampshire  and Lincolnshire" in The Anglo-Norman Anonymous vol. 16 no. 3 (1998)
  • D. M. Williamson, "Ralf son of Gilbert and Ralf son of Ralf" in Lincolnshire Architectural and Archaeological Society Reports and Papers vol.  5 (1953) pp. 19–27


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.