Consociatio litterarum Arnstadiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Consociatio litterarum Arnstadiensis (Theodisce: Litterarische Vereinigung Arnstadt) circulus quidam fuit hominum in rebus culturalibus intentorum qui annis inter 1894 et 1936 Arnstadii in Germania litteris excolendis exstabat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Viris, qui litteras Arnstadii colere voluerunt, persuasum erat ut generatim ab omnibus opera magis aestimanda et legenda essent. Inde die 26 Ianuarii 1894 Arthurus Rehbein auctor una cum sodalibus sex unionem litterarum regionalem condidit. Munera praecipue fuerunt praelectionum publicarum series et cooperationes ineundae cum consociationibus similibus velut Gabelbach (Ilmenavia), Waldhaus (Graeciae Variscorum, Hainbund (Sitaviae), Verein der Literaturfreunde (Erfordiae).

Actiones[recensere | fontem recensere]

Ex omnibus rebus actis eminebat procul dubio festum in anniversario CD Ioannis Sachs in Diaeta balneationum (in via Alexis) factum, in quo et Rehbein orationem festivam habuit et comoedia praetitulata Hans Sachs (Gustavo Burchard exarante) data est. Cui operi spectatores benigne atque grate plaudebant. Eodem anno die 26 Novembris in conclavibus Concordiae in via Carolinae exhibitio imaginum CC ostenta est. Die 2 Februarii 1895 anniversarium fundationis primum in Domo artificum Schönbrunn fuit. Die 2 Aprilis 1896 autem conventum est in honorem cancellarii Othonis de Bismarck et die 8 Septembris 1896 ballatio iucunda in conclavibus Concordiae habebatur.

Abolitio[recensere | fontem recensere]

Postquam scriptor Rehbeim Berolinum abiit labor circuli sistere coepit. Die 27 Maii 1936 denique dissoluta est consociatio omnis et tradita sunt libri, imagines, supellectiles Associationi museali Arnstadii.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Josef Czerny: "Arthur Rehbein und die Litterarische Vereinigung Arnstadt", apud: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung/AVAU 5/1995, p. 73-76
  • Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (ed.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), eldonejo Kirchschlager, editio prima, Arnstadii 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 341