Conradus Henlein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cechoslovacia anno 1930: gentium tabula. Regiones, quas Germanici incolebant, violaceae pictae sunt

Conradus Henlein (natus die 6 Maii 1898 in Maffersdorf tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti, nunc parte urbis Liberci (Bohemiae) sibi mortem conscivit Pilsnae die 10 Maii 1945) fuit vir publicus Cechoslovacus gente Germanica dicti Sudetendeutsche) oriundus, legatus factionis Germanorum, qui in Cechoslovacia vivebant, nominis "Sudetendeutsche Partei" (SdP) creatus est, postea autem Nazista Germanicus fuit.

Regimine Nazistarum in Germania corroborato, SdP duce Henlein magis magisque Nazistis appropinquavit. Anno 1938 Adolpho Hitler causam simulatam dedit Cechoslovaciae invadendae. Auxilium enim ab Hitler pro Germanicis, qui in Cechoslovacia vivebant, petivit. Itaque is, postquam bellum minatus est, mense Septembri 1938 per foedus in Monaci conventu a gubernatoribus Germaniae, Magnae Britanniae, Franco-Galliae et Italiae factum perpetravit, ut eas Cechoslovaciae regiones finitimas, quas Germanici (Sudetiae) incolebant, Imperio Germanico contribuerentur. Quas milites Germanici statim occupaverunt. Sed contra ac ab Hitler promissum erat, mense Martio 1939 copiae Imperii Germanici Cechoslovaciam reliquam (ab Hitlero "Resttschechei" dictam) aggressae sunt eamque dissolverunt, Bohemia et Moravia sub nomine protectoratùs Germaniae adiunctae sunt. Slovacia res publica sui iuris facta est. Henlein ipse mense Octobri 1938 legatus Dietae Imperii Germanici factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!