Conradus Gorinsky

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Conradus Gorinsky
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1936;
Obitus: 18 Augusti 2019;

Officium

Munus: chemicus

Conradus Gorinsky (natus die 7 Martii 1936; die 18 Augusti 2019 mortuus), biochemicus et ethnobotanista, fuit inter conditores Superviventiae internationalis.

Filius coloni Poloni, progenies per matrem populi Atorad, natus in pago Parubaru regionis Takutu et Essequebiae superioris Guianae Britannicae, Georgiopoli in eadem colonia educatus est apud Iesuitas. Londinii in collegio Birkbeck et Nosocomio S. Bartholomaei eruditus est. Socius factus est collegii Green apud Oxonienses. Anno 1968 explorationem televisificam Amazoniae cum Roberto Hanbury-Tenison suscepit, qui inter se adsociationem futuram ad populos indigenas protegendos proiecerunt, nomine Primitive Peoples Fund mox conditae, nomine posteriori Survival International ("Superviventia internationalis") hodie celebratae.

De ethnobotania Oxoniae et in Amazonia continuo quaerens, anno 1973 pharmacum e foliis Ichthyothere terminalis ad pisces capiendos iam usitatum ipse a Clibadio sylvestri extraxit ususque medicinales monstravit. ab anno 1988 sub aegide incepti Darwiniani[en] usus in Guiana arboris Chlorocardii rodiei investigavit. Ipse etenim anno 1996 per litteras patentes pharmaca cunaniolum et rupununinum sibi defendere temptavit,[1] sed, populo Wapishana usum concedere nolente, abstinuit.

Scripta selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1972 (cum D. K. Luscombe, P. J. Nicholls) : "Neuromuscular blocking and local anaesthetic activities of warifteine hydrochloride, an alkaloid isolated from Cissampelos ovalifolia DC." in Journal of Pharmacy and Pharmacology vol. 24 suppl. pp. 147P-148
  • 1973 (cum W. Templeton, Z. A. H. Zaidi) : "Isolation of ichthyothereol and its acetate from Clibadium sylvestre" in Lloydia vol. 36 (1973) pp. 352-353
  • 1975 (cum C. D. Reynolds, R. A. Palmer, B. A. Gorinsky) : "X-ray structure of the curare alkaloid (+)-tubocurarine dibromide" in Biochimica et biophysica acta vol. 404 (1975) pp. 341-344

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]