Conradus Duden

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Conradus Duden

Conradus Duden (natus in in Lackhausen iuxta Vesaliam die 3 Ianuarii 1829; mortuus in Sonneberg iuxta Aquas Mattiacas die 1 Augusti 1911) fuit philologus et lexicographus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1869 rector gymnasii Ruthenei ad Schleiz creatus est, ubi elementa glossarii Theodisci elaborare coepit. Anno 1880 Lipsiae edidit Dictionarium orthographicum completum linguae theodiscae (i. e. Vollständiges orthographisches Wörterbuch der deutschen Sprache). Qui liber per legem tantam auctoritatem adeptus est, ut norma canonice scribendi fieret. Usque adhuc iterum atque iterum processui et mutationibus linguae adaptatus multis editionibus recentibus divulgatus est, ut simpliciter Duden nuncupetur (sicut medio aevo Donati ars grammatica breviter Donatus nominari solebat).

Conradus Duden Adelinam Iakob in matrimonium duxit, e qua septem liberos habuit, inter quos fuit Paulus ille chemicus clarus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Duden spectant.
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!