Connatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
flower in the center of which is a projecting tube formed of the fused filaments of the stamens; the free anthers form a spreading cluster at its tip
Stamina huius Hibisci sunt synfilamentosa.
Synantheria in dissecto Sinningiae cardinalis flore.

Connatio in floribus angiospermarum est fusura organorum eiusdem generis, exempli gratia iunctio petalorum ad sese ut corollam tubularem forment.[1][2] Quae opponit adnationem, fusuram organorum dissimilium. Unde talia organa proprie describuntur connata aut adnata. Cum organa similia plerumque bene separata iuxta sese ponantur, sed revera non coniuncta sint, describuntur conniventia, ut in antheris nonnullorum generum videntur, sicut in Solano.

Vocabula connationis partium florum[recensere | fontem recensere]

  • Synsepalosus: Omnia floris sepala in cupulam vel tubum coniunguntur; pars fusa est tubus calycis, et ulli apices non fusi lobi calycis appellantur.
  • Sympetalosus: Omnia floris petala in cupulam, tubum, vel aliam formam coniunguntur.
  • Stamina:
    • Synandrosus: Stamina modo non numerato coniunguntur.
    • Synfilamentosus: Stamina per filamenta coniunguntur.
    • Synantherosus: Stamina per antheras coniunguntur.
  • Syncarposus: Gynoecia coniunguntur ad gynoecium compositum formandum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Little et Jones 1980: 91.
  2. Jackson 1928: 89.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gray, Asa. 1907. Structural Botany, or Organography on the Basis of Morphology: To Which is Added the Principles of Taxonomy and Phytography. Gray's Botanical Text-Book, 1. Ed. 6a. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Jackson, Benjamin Daydon. 1928. A Glossary of Botanic Terms with their Derivation and Accent. Ed. 4a. Londinii: Gerald Duckworth & Co. Archivum interretiale
  • Little, R. John, et C. Eugene Jones, eds. 1980. A Dictionary of Botany. Novi Eboraci: Van Nostrand Reinhold Company. ISBN=0-442-24169-0.