Coniuratio Pisonis

E Vicipaedia

Coniuratio Pisonis anno 65 facta fuit conamen quorundam optimatium Romanorum, si Nerone interficiendo dominationem eius finirentur. Gaius Calpurnius Piso ei succederet. Coniuratio autem ante, quam ad effectum adduci potuit, comperta est.

Nero Pisonem, Senecam philosophum, filium fratris eius Lucanum et Titum Petronium Arbitrum iussit, ut mortem sibi consciscerent. Etiam multi alii necati sunt.

Seneca non particeps coniurationis fuisse videtur, quamquam tales rumores fuerunt, ut Tacitus tradit: Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto. quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abbott, Jacob (1853). "Piso's Conspiracy". History of Nero. Novi Eboraci: Harper & Brothers. OCLC 2841132.

Bunson, Matthew (1994). "Pisonian Conspiracy". Encyclopedia of the Roman Empire. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 978-1-4381-1027-1.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales XV, 65

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!