Latinitas nondum censa

Congruentia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Horologium tempus monstrat secundum modulum 12.

Congruentia est coniunctio inter binos numeros integros, per quam modulus quidam dividit differentiam inter numeros datos. Hoc est, si modulus m dividit (a – b), dicimus a, b congruos secundum modulum m. Exempli gratia, 3 et 8 congrui sunt secundum modulum 5, sed non congruunt secundum modulum 7. Congruentia est pars arithmeticae modularis, quae etiam pars est theoriae numerorum. Carolus Fridericus Gauss multa de congruentiis in libro Disquisitiones Arithmeticae scribit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec definitio est in prima pagina huius libri.

Liber laudatus[recensere | fontem recensere]

Gauss. 1801. Disquisitiones Arithmeticae. Lipsiae: Fleischer. Retractatus Hildesheim: Olms-Wiedmann, 2006, cum introductione a Norbert Schappacher scripta.