Congressus Ido

E Vicipaedia
Congressus primus Vindobonae anno 1921 celebratus

Congressus Ido (lingua Ido: Ido-konfero) convocant linguae Ido omnes fautores in Europam inde ab anno 1921. Ob eorum pusillitatem asseclae anno 1925 sic dicta formulam Stör non sine sale ita effabantur: Si conventicula nostra congressus magnos nuncupamus, scandalo sunt; si autem circulum amicum maximi momenti sunt.

Conventus selecti[recensere | fontem recensere]

Congressus anni 1924[recensere | fontem recensere]

Vexillum Ido

Conventus quartus, Luxemburgi mense Augusto anni 1924 (9.-12.8.) celebratus congregavit fanaticos tricentos e terris variis XV oriundos. Maioris momenti fuit primo die disputatio de partibus linguae auxiliaris agendis in scholis et in radiophonia. Sancta missa cum homelia idiomate Ido habita in ecclesia monastica Congregrationis Sanctissimi Redemptoris die dominica celebrata est, antequam visitatio officialis in curia apud burgimagistrum Dietrich fieret. Die Lunae non solum porro nugabantur idistae sed etiam examina pararunt tironibus ad diploma linguisticum accipiendum. Finis congressui sollemnis datus est die Martis.

Congressus anni 2001[recensere | fontem recensere]

Fautores Ido anno 1935 in Dania coeuntes

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2001 mense Iunio anni 2001 (17.-21.6.) fiebat Norimbergae, qui post spectaculum simile anno 1998 in Polonia datum, internationalis proclamatus est. Attamen participes tantummodo quattuordecim e quattuor terris oriundi numerabantur: in actis diurnis "Nürnberger Nachrichten" nihilominus die 24.6. de celebratione ista ratio reddita est. Argumenta altercationum amicarum circumprehendebant periodica lingua Ido creanda necnon normae novae interretiales linguae Ido dandae (e.g. compendiaria formula ISO "io" pro lingua Ido introducenda). Insuper auctoritas Unionis linguae internationalis Ido denuo definita est. Denuo linguam Ido linguam Esperanticam superare confirmatum est. Ad momentum linguae Ido augendum sodales litteras multas et bonas oportere dixerunt. Id eo curiosius est quo idistae olim esperantistas criticaverant ob nimium litterarum amorem et usus Esperantici practici neglegentiam. Etiam reformatio linguae continuata criticata est, quae saepe ignorantiam linguisticam proderet. Idistae meliores autem normas antiquas a linguistis bonis definitas valde aestimarent colerentque. Quin verba nova officialiter permittenda essent nemo dubitavit. Vexillum officiale et insignia Ido saepius publice monstrentur ab omnibus motionis Ido asseclis.

Congressus anni 2002[recensere | fontem recensere]

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2002 mense Iulio anni 2002 (26.7.-30.7.) fiebat Cracoviae. Ibi denuo quattuordecim homines participes fuerunt e sex terris Europaeis oriundi. Tunc nihil nisi res ad culturam atque periegesim pertinentes fiebant, nullis colloquiis factis.

Congressus anni 2003[recensere | fontem recensere]

Conventus Internaciona Ido-konfero 2003 mense Augusto anni 2003 (8.8.-12.8.) fiebat ad Großbothen prope Lipsiam. Praeter res periegeticas magni momenti fuit collectio notionum de viis linguae Ido disvulgandae. Periodicum communisticum Neues Deutschland de istis diebus referebat die 16.8.

Congressus anni 2004[recensere | fontem recensere]

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2004 mense Iulio anni 2004 (16.7.-23.7.) fiebat in vico Puhivka apud Kiovia. Festo ineunte chorus infantium cantilenas varias lingua Ido cecinit. Expositio quoque visa est de operibus a Boris Aaronov scriptis et ab Ioanna Reunova servata. Praeterea de societate Interhelpo certiores facti sunt visitatores, quam olim operarii Kyrgyzstaniae et Bohemoslovaciae fundaverunt.

Congressus anni 2005[recensere | fontem recensere]

Conventus Internaciona Ido-renkontro 2005 mense Septembri anni 2005 (23.9.-27.9.) fiebat Tolosae. Rebus periegeticis comitantibus decisio facta est, ut exararetur elenchus cum inscriptionibus cursualibus sodalium in orbe terrarum dispersorum.

Congressus anni 2006[recensere | fontem recensere]

Conventus Internaciona Ido-konfero 2006 mense Augusto anni 2006 Berolini fiebat. Ibi sodales Germani separatim convenerunt. Praeter excursiones oblatae sunt informationes de bono usu Vicipaediae in rebus ad linguam et ideam Ido attinentibus.

Loci conventuum[recensere | fontem recensere]

Genus coetus Annus Urbs Terra Notae addendae
congressus 2019 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 2018 Pruvinum Vexillum Franciae
congressus 2017 Budovicium Vexillum Bohemiae
congressus 2016 Valentia Vexillum Hispaniae
congressus 2015 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 2014 Lutetia Vexillum Franciae
congressus 2013 Ouroux Vexillum Franciae
congressus 2012 Dessavia Vexillum Germaniae
congressus 2011 Echternach Vexillum Luxemburgi
congressus 2010 Tübingen Vexillum Germaniae
congressus 2009 Tallinna Vexillum Estoniae
congressus 2008 Wuppertal Vexillum Germaniae
congressus 2007 Lutetia Vexillum Franciae
congressus 2006 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 2005 Tolosa Vexillum Franciae
congressus 2004 Kiovia Vexillum Ucrainiae
conventiculum internationale 2004 Bagnoles de l'Orne Vexillum Franciae
congressus 2003 Großbothen Vexillum Germaniae
congressus 2002 Cracovia Vexillum Poloniae
congressus 2001 Norimberga Vexillum Germaniae
congressus 1999 Waldkappel Vexillum Germaniae
congressus 1998 Białobrzegi Vexillum Poloniae
congressus 1997 Bakkum Formula:NLD
congressus 1995 Elsnigk Vexillum Germaniae
congressus 1991 Ostenda Vexillum Belgii
congressus 1990 Waldkappel Vexillum Germaniae
congressus 1989 Turicum Vexillum Helvetiae
congressus 1987 Eschwege Vexillum Germaniae
congressus 1985 Anversa Vexillum Belgii
congressus 1983 Eboracum Formula:GBR
congressus 1981 Jongny Vexillum Helvetiae
congressus 1980 Namur Vexillum Belgii
congressus 1979 Upsalia Vexillum Sueciae
congressus 1978 Cantabrigia Formula:ENG
congressus 1977 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 1976 Saint-Nazaire Vexillum Franciae
congressus 1975 Thun Vexillum Helvetiae
congressus 1974 Kiovia Vexillum Ucrainiae
congressus 1973 Riga Formula:LVA
congressus 1973 Cardiff Formula:GBR
congressus 1972 La Chaux-de-Fonds Vexillum Helvetiae
congressus 1971 Trollhättan Formula:SWE
congressus 1970 Luksemburgo Vexillum Luxemburgi
congressus 1969 Turicum Vexillum Helvetiae
congressus 1968 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 1967 Avaricum Biturigum Vexillum Franciae
congressus 1966 Biella Vexillum Italiae
congressus 1965 Lons-le-Saunier Vexillum Franciae
congressus 1964 Kielia Vexillum Germaniae
congressus 1963 Barcino Vexillum Hispaniae
congressus 1962 Thun Vexillum Helvetiae
congressus 1961 Turicum Vexillum Helvetiae
congressus 1960 Colmaria Vexillum Franciae
congressus 1959 Friburgum Brisgoviae Vexillum Germaniae
congressus 1957 Luxemburgum Vexillum Luxemburgi
congressus 1952 Berolinum Vexillum Germaniae
congressus 1951 Torino Vexillum Italiae
congressus 1950 Colmaria Vexillum Franciae
congressus 1939 Ad Sanctum Gallum Vexillum Helvetiae
congressus 1937 Lutetia Vexillum Franciae
congressus 1936 Szombathely Vexillum Hungariae
congressus 1935 Fredericia Vexillum Daniae
congressus 1934 Oostduinkerke Vexillum Belgii
congressus 1933 Mondorf Vexillum Luxemburgi
congressus 1931 Lauenburg Vexillum Germaniae
congressus 1930 Sopronium Vexillum Hungariae
congressus 1929 Friburgum Brisgoviae Vexillum Germaniae
congressus 1928 Turicum Vexillum Helvetiae
congressus 1927 Lutetia Vexillum Franciae
congressus 1926 Praga Vexillum Bohemiae
congressus 1925 Torino Vexillum Italiae
congressus 1924 Luxemburgum Vexillum Luxemburgi
congressus 1923 Cassella Vexillum Germaniae
congressus 1922 Dessavia Vexillum Germaniae
congressus 1921 Vindobona Vexillum Austriae
congressus 1914 Luxemburgum Vexillum Luxemburgi factum non est bello impediente

Nexus externi[recensere | fontem recensere]