Jump to content

Congeminatio

E Vicipaedia
Diagramma congeminationis Manebachensis duorum crystallorum orthoclasi.

Congeminatio[1] in mineralogia est symmetrica duorum pluriumve crystallorum coalescentia.

Crystalla eiusdem mineralis haud raro coalescunt, tum inordinate, tum ordinate. Inter coalescentias ordinatas distinguuntur primo coalescentiae parallelae, cum omnia symmetriae elementa crystallorum omnium parallela sint ad invicem; cum vero singula saltem elementa symmetriae crystallorum sibi invicem concrescentium haud parallela sint, congeminationes dicuntur. In congeminatione ergo duo (vel plus) crystalla tum planum symmetriae, tum axem rotationis inter se habent.[2][3]

Congeminationes frequenter singulis mineralibus propriae sunt. Staurolithum(en) nomen suum accepit ob frequentes congeminationes in forma crucis (Graece σταυρός). Congeminatio gypso propria ob similitudinem cum hirundae cauda nominatur. Feldspatha multas variasque congeminationes efformant, quarum nonnullae a locis, unde primo descriptae sunt, nunc nomina habent, exempli gratia congeminatio Carolina (Theodisce Karlsbader Zwillinge)[4] a Thermis Carolinis, Manebachensis ab oppidulo Manebach, nunc Ilmenaviae suburbio, Bavenensis vero a Baveno.[2] Congeminationes ad feldspatha inter se distinguenda perutiles sunt, ut puta congeminatio periclinica quae in plagioclasis(en) frequenter fit, in orthoclaso(en) vero fere numquam.[5]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Zwillinge [congeminationes] – pagina interretialis Mineralienatlas – Fossilienatlas (Theodisce)
  • Quartz Crystals – Twinning [congeminationes quarzi] – pagina interretialis The Quartz Page (Anglice)
  • Crystal twinning [congeminationes crystallorum] – pagina interretialis Commissionis Crystallographicae Internationalis (Anglice)
  • Les macles dans les minéraux [congeminationes in mineralibus] - textus Alani Abréal (Francogallice)
  1. «Strias, congeminatione singulorum individuorum effectas ostendunt» Ferdinandus Zirkel, De geognostica Islandiae constitutione observationes (Bonnae 1861). [p. 9].
  2. 1 2 Penkala, Thaddaeus (1976) Zarys krystalografii. Varsoviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe.
  3. Robert, Christianus & Bousquet, Romanus (2013) Géosciences. La dynamique du système Terre. Parisiis: Belin. ISBN 978-2-7011-3816-9.
  4. Nomina singularum congeminationum Latina hoc loco a Vicipaediano proposita sunt.
  5. Plagioclase In re Alex Strekeisen (in interreti).