Conclave Sinense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Conclave Sinense argumentum est a Iohanne Searle excogitatum.[1] Quod argumentum Searle contra robustam, quae dicitur, intellegentiam artificialem posuit. Putant enim fautores robustae intellegentiae machinam rite programmatam mentem non solum adsimulare sed etiam re vera esse. Dicit autem Searle communicationem cogitationum in observandis praescriptis accuratis positam non posse comparari cum actibus illis mentalibus,quae communicationi vere humanae intersunt, et ea quidem de causa, quod vis et sensus nuntiorum machinam intellegentia artificiali agentem fugit.

Searle argumentum suum hoc cogitandi experimento explicat: Ponamus computatrum a nobis abhinc multis annis compositum iri, quod, tamquam si linguam Sinicam intellegat, se habeat. Notas Sinicas accipere videtur computatrum illud sibi inditas, quas, certis praescriptis computatrorum more observatis, ad alias quas in memoria teneat notas ita disponat, ut rationaliter nec praeter exspectationem respondere videatur. Ponamus porro hoc opus per machinam tanta probabilitate fieri, ut obrussam Turing facile expediat, id est, ut cuilibet homini, qui Sinice calleat, persuadeat responsum re vera ab homine lingua Sinica loquenti datum esse.

Cum igitur responsa ex machina edita cum dicendi consuetudinibus Sinicis omnibus modis congruant, hoc fautoribus robustae intellegentiae artificialis testimonio est, machinam Sinice scire instar hominis Sinensis. Ponamus tamen Iohannem Searle -- qui se linguae Sinicae ignarum profitetur -- intra computatrum sedentem in conclavi parvo, cuius ex uno ostio notas Sinicas accipiat, aptaque deinde ex libro conligat praescripta, quibus observatis notas Sinicas ratione et ordine conscriptas per alterum ostium referat. Searle et se ipsum et computatrum in eadem condicione esse dicit: nam computatra nihil nisi symbolos tractant, quamquam vim et sensum horum non comprehendunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Searle 1980.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hauser, L. (1997) Searle's Chinese Box: Debunking the Chinese Room Argument, Minds and Machines 7: 199-226.
  • Preston, John & Bishop, Mark (ed. 2002) Views into the Chinese Room: New Essays on Searle and Artificial Intelligence. Oxford University Press.
  • Searle, John (1980) Minds, Brains, and Programs. Behavioral and Brain Sciences 3: 417–457.
  • Searle, John (1990) Is the Brain a Digital Computer?, Proceedings and Addresses of the American Philosophical Association 64: 21–37,
  • Searle, John (1992) The Rediscovery of the Mind. M.I.T. Press.
  • Searle, John (1999) Mind, language and society. Basic Books.