Concilium Parisiense (1210)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Supplicium sectatorum Amalrici Carnotensis anno 1210 post Concilium Parisiense actum. Grandes chroniques de France ab Ioanne Fouquet picta: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 6465 (c. 1455)

Concilium Parisiense anno 1210 constitutum est, praeside Petro de Corbolio magistro et archiepiscopo Senonensi, assistente Petro de Nemosio episcopo Parisiensi, ad haereses praevalentes (praecipue in Universitate Parisiensi) corrigendas. E laboribus huius concilii servantur documenta duo, scilicet "Decreta magistri Petri de Corbolio" et enumeratio errorum quae incipit "Hae sunt haereses". Per illa decreta homines decem ad manum saecularem (i.e. ad comburendum) relinquuntur, quattuor ad carcerem perpetualem; cadaver Amalrici Carnotensis e sepulchro "in terram non benedictam" proici mandatur; Quaternuli Davidi de Dinant comburendi denuntiantur; "nec libri Aristotelis de naturali philosophia nec commenta legantur Parisius publice vel secreto, et hoc sub poena excommunicationis inhibemus." Eodem tempore "de libris theologicis scriptis in Romano", scil. Francogallice, episcopis dioecesanis tradi praecipiuntur, "et Credo in Deum, et Pater noster in Romano, praeter vitas sanctorum." Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur".

Proscriptiones quorundam librorum ab hoc concilio statutae bis postea confirmatae sunt, anno 1215 decreto "Nullus legat Parisius" a cardinale Roberto de Cursone, anno 1231 bulla "Parens scientiarum" papae Gregorii IX.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • Edmundus Martène, Ursinus Durand, Thesaurus novus anecdotorum vol. 1 (Lutetiae, 1717) (coll. 163-166 apud Google Books)
  • H. Denifle, ed., Chartularium Universitatis Parisiensis vol. 1 (Lutetiae: Delalain, 1889) pp. 70-72
Historica
  • L. Bianchi, Censure et liberté intellectuelle à l'Université de Paris (XIIIe - XIVe siècles) (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1999) p. 92
  • Germaine Catherine Capelle, Autour du décret de 1210: III. Amaury de Bène. Étude sur son panthéisme formel. Lutetiae: Vrin, 1932
  • J. Théry, Autour du décret de 1210. I. David de Dinant: étude de son panthéisme. Le Sauchoir, Kain: Bibliothèque Thomiste, 1925


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.