Concentus ad violinam (Sibelius)

Concentus ad violinam in re minore, op. 47, est concentus ad violinam et orchestram ab Jean Sibelio, compositore Finnico, anno 1904 publicatus, revisus autem anno 1905, et quidem a plurimis insignissimis violinistis cantus.
De origine
[recensere | fontem recensere]Sibelius multum temporis ad perficiendum Concertum ad violinam consumpsit. Duas denique editiones produxit: priorem anno 1904, quae nuper paulatim usu recepta est, et editionem "finalem", quae nonnullis factis emendationibus anno 1905 publicata est. Prima versio ab aestate anni 1903 ad mensem Ianuarium 1904 perfecta, secunda autem initio anni 1905 edita est.
Quaedam haesitatio violinistae orta est, nam primum consilium erat Concentum a Willy Burmester(en) Berolini cantum iri, sed ob inopiam pecuniariam Sibelius, ut concentus Helsingiae haberetur, constituit. Quod Burmester non convenit, quamvis hoc opus largiter laudaverit. Nihilo minus, tirocinium die 8 Februarii 1904 habitum est: moderatore Sibelio, monodiario Victore Novatsek(de), cuius acroama ultima lima carebat. Concentus auscultatoribus vix placebat.

Post acroama Sibelius aliquot emendationibus necesse esse putabat, quod Concentus, talis qualis esset, nimia difficultate obsitus sit. Verebatur enim, ut violinistae eiusmodi musicam canere auderent. Itaque nonnullis factis emendationibus Sibelius novam editionem Concentùs die 19 Octobris 1905 Berolini apud Staatskapelle(en) praebuit, monodiario Carolo Halir(en), moderatore Richardo Strauss. Willy Burmester autem, quod rursus neglectus esset, aegre tulit, nec istum opus umquam cecinit. Et postremo dedicatio pervenit ad Franciscum Vecsey, violinistae iuveni, cuius interpretationem Concentus Sibelius Berolini fine anni 1910 auscultaverat optimamque iudicaverat.[1]
Sequentibus annis hoc opus paulatim gratiam iniit, praesertim cum egregii fidicines sicut Iasa Heifets(en) et David Oistrakh(en) Sibelii Concentum canendum suscepissent. Per multa decennia, sola nova versio Concentus canebatur, donec anno 1995 editio originalis a Leonida Kavako(en) cum Orchestra symphoniaca Lahti(en) primum canta est.
Concentus ad violinam inter secundam(en) et tertiam symphonias(en) compositus est. Popularitas et vis eius fascinatoria in romantica serotina cum aesthetica sonora Scandinavica coniuncta positae sunt.
Jean Sibelii Concentus ad violinam, op. 47 in tres dividitur partes, quae sunt Allegro moderato, Adagio di molto, Allegro ma non tanto. Minuta fere triginta durat.
De opere
[recensere | fontem recensere]Prima pars (Allegro moderato) formà sonatae concepta, quam quietissimum initium capit. Adsunt solae violina prima et secunda, quae meditativo modo motum octavae partis notarum suppressa voce canunt. Supra surgit violina solitaria argumentum simplex canens. Cadentia solistica, brevis et vivax, principale sequitur thema, antequam orchestra sectionem secundariam in numerum sex quartarum (6/4) intonet. Pars secundaria sectione maiestetica in si♭ minore, violina sola longis vibrissationibus praeparata, terminatur. Retardata temporis celeritate progressio(en) in forma cadentiae solisticae sequitur, ubi omnia themata priora sollerter tractantur. Recapitulatio(en) variatione thematis principalis cum orchestra incipit. Sequitur tutti orchestrale(en).
Secunda pars lyrica (Adagio di molto) iterum themate principali in tripartita forma cantici romantici regitur, quod stilo multo digniore et tranquilliore compositum est. Saepe genuina lamentatio violinae solitariae discerni potest. Media parte, thema ab orchestra dramatico et potenti modo variatur. Haec pars sectione quieta et tranquilla in si♭ maiore terminatur.
Tertia pars (Allegro ma non tanto) exuberanter ecstatica, quae a compositore danse macabre appellabatur, duo themata distincta tractat sollertiaque sua expressiva inter finales insignissimas numeratur. Violina solistica, comitante monotonia rhythmica gravium chordarum et tympanorum, motivum dynamicum excultumque et ornatissimum praebet. Post hoc, orchestra secundum thema in modo minore dramatice introducit, cui violina solistica variationibus valde sollertibus artemque exigentibus respondet. Recapitulatio fit cum ingressu orchestrae impetuoso. Violina sola thema principale tractat. Alterum thema iterum sequitur, quod tamen eo tempore quietius incipit. Contra, violina sola canit partem, quae harmonias artificiales difficillimasque habet, nec non motivum validius saltationis. Respondet orchestra codamque introducit aeneo inflatili canoro rugientique, et communi cadentia finali.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Murtomäki, Veijo (2020) Viulukonsertto op 47. Musiikin historiaa, 12 Decembris.
- Steinberg, Michael (1998)The Concerto. A Listener's Guide. Oxford University Press.
- Tovey, Donald Francis (1936) Essays in Musical Analysis, III: Concertos. Oxford University Press. (Opus decimum impressum 1966.)