Comus (Miltonus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Comus est fabula personata (masque) pro decore castitatis, a Ioanne Miltono scriptum dieque festi Michaelis anni 1634, prae Ioanne Egerton, Primo Comite Bridgewater apud Castellum de Ludlow primum actum ad celebrandum Dominum Praesidem Walliae, novum comitis munus publicum.

Plenae fabulae nomen Anglicum est A Mask presented at Ludlow Castle, 1634: on Michelmas night, before the right honorable, Iohn Earl of Bridgewater, Viscount Brackly, Lord President of Wales, and one of His Maiesties most honorable privie councill. Textus, sine auctoris nomine anno 1637 in quarto impressus, ab Humphrey Robinson venditore librorum prolatus est; Miltonus ipse opus inter sua Poemata annorum 1645 et 1673 posuit. Textus Miltonianus masque prosperrimo a musico Thoma Arne anno 1738 adhibitus est, quae vicissim plus quam septuaginta annos Londinii continenter actum est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Argumentum duos tractat fratres et eorum sororem, Dominam appellatam, per iter in silvis aberratos. Domina defatigata, fratres eunt cibum petentes. Domina sola in Comum incidit, personam quae Comum (Graece Κῶμος), deum comissationis, in memoriam revocat, rusticus dissimulans, qui se eam ad fratres ducere adfirmat. Domina, a vultu amabili decepta, eum sequitur, sed mox capitur, ad eius palatium voluptatum fertur, obiectumque eius necromantiae fit. In sella fascinante "gummis caloris glutinosi"[1] sedens, immobilis fit, et Comus eam adloquitur cum alia manu virgulam hominum qui animas mortuorum excitant tenet, aliaque vas potionis quae eam subigere possit ei offert. Dominam urget ut ea "verecundam non esse" et ex calice magico (voluptatem sexualem et intemperantiam repraesentante) bibat, sed ea identidem recusat, probitatem temperantiae et castitatis suadens. Aspectabiles in palatio sunt varii cibi, ad suscitandos appetitus et desideria Dominae praebiti. Quae, quamquam contra voluntatem cogitur, rectam rationem in disputatione cum Como iam exercet, sic mentis libertatem patefaciens. Quoniam corruptor arguit appetitus et cupiditates quae ex ingenio emanant naturales et ergo licita esse, Domina contendit solum rationale imperium sui eruditum et probum esse; intemperantiam, addit, hominis esse ingenio superiore multari et turpioribis animi impetibus cedere. In hoc diverbio proprie significant Domina et Comus animam et corpus, rationem et libidinem, sublimationem et sensualitatem, virtutem et flagitium, rectitudinem morum et pravitatem immodicam. Domina, cum themate itineris quod Comum distinguit, per dolum personae perfidae decepta, arrepta, oppugnata est a captione quae se ut sapientia dissimulat.

Interim fratres, eam quaerentes, in Spiritum Adiunctum incidunt, figuram angelicam ad eos adiuvandos missam, quae formam pastoris habet, eisque dicit rationem per quam Comum vincere possint. Deinde Domina, libertatem mentis iam asserens, libertatemque mentis per repugnantiam etiam contemptionem iam exercens, a Spiritu Adiuncto cum fratribus liberatur, qui Comum abigit. Domina autem ad sellam ligata per magiam manet. Spiritus cantu elicit Sabrinam, nympham aquae, quae Dominam ob eius virtutem constantem liberat. Domina et fratres cum parentibus iterum celebratione triumphali coniunguntur, beatitudinem caelestem significans, quae animam errantem tribulationes superantem exspectat, sive eae sunt minae a malo aperto sive blandimentis tentationis positae.[2]

Musica[recensere | fontem recensere]

Prima musica, stilo baroco ab Henrico Lawes composita est, qui partes Spiritus Adiuncti egit. Masques plerumque non fuerunt dramata; praecursores cantus recitatorii operatici considerari potuerunt. Georgius Fridericus Handel tria carmina et trinionem anno 1745 composuit pro ordine privato eiusdem masque qui primum Iunio 1745, etiam in Castello Ludloviano, actum est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "gums of glutinous heat."
  2. "John Milton" in Encyclopædia Britannica Online (2009)
  3. Formula:NewGrove2001

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus extrni[recensere | fontem recensere]