Latinitas inspicienda

Complimentarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Complimentarii armatura.

Complimentarius (-ii, masc.) fuit automaton qui Bremae in domo mercatorum a saeculo XVII usque ad initium saeculi XIX advenas salutavit. Praeter nomen Latinum etiam nomen Germanum habet scilicet Geharnischter Mann quod fere "virum loricatum" dicit.

Ligneus fuit machinatione ferrea interiore praeditus. Advenae qui pedem in gradibus scalarum posuerunt machinationem ita perticis invisibilibus impulerunt ut automaton primum manu laeva hastam tenente fenestram galeae apperuerit et deinde manu dextra salutaverit. Cum advenae porro ierunt complimentarius galeae fenestram clausit et manus in pristinam positionem reposuit.

Nostra aetate Complimentarius est in "Focke" museo rerum gestarum urbis Bremae.