Commutamen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ratio commutaminis: 1, insile; 2, ancora; 3, locus contactus.

Commutamen[1] est epitonium[2] electricum operâ magnetis electrici actum, quod circuitum electricum ductu alterius circuitus aperit et claudit. Itaque commutamen, quoniam circuitum exitionis altioris potentiae moderari potest quam circuitum initii, amplificatrum generale esse videtur.

Commutamen anno 1835 inventum est ab Iosepho Henry. Principio magnes electricus excitabat epitonium unum pluresve aperiendo vel claudendo contactus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001 (s.v. rele); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009), s.v. relä.
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 675, s.v. switch . . . (electrical).