Communitas studii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Communitas studii vel studiorum[1] est communitas hominum qui studium vel cupiditatem communiter partiunt, ac commercium notionum et cogitationum de illa cupiditate habent, sed extra hac provincia cognoscere (aut adeo amare) inter se non semper possunt. Societas in communitate studii necessaria vel festiva esse potest, et communitatem creare potest "viscosam," ubi homines saepe rediunt et diu manent. Saepe per quamdam regionem geographicam facile definiri non possunt. Ad summam, "communitas studii est conventus hominum circa res communis studii convocatorum. Eius sodales communitati intersunt ut data dent et accipiant, ut responsa quaestionum vel difficultatum eliciant, ut eorum intellectum cuiusdam rei meliorem faciant, ut cupiditates communes partiant, vel ut ludant."[2] Contra communitatem spatialem, "definitur communitas studii non spatio, sed quodam vinculo (e.g. sensu iuncturae) vel more communi (e.g. (agricultura, grege ecclesiastico)."[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice: "a community of interest is a gathering of people assembled around a topic of common interest. Its members take part in the community to exchange information, to obtain answers to personal questions or problems, to improve their understanding of a subject, to share common passions or to play" (Henri et Pudelko 2003).
  3. Anglice: "a 'community of interest' is defined not by space, but by some common bond (e.g. feeling of attachment) or entity (e.g. agriculture, church group)" (Ramsey et Beesley 2007).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henri, F., et B. Pudelko. 2003. Understanding and analysing activity and learning in virtual communities. Journal of Computer Assisted Learning 19(4):474–487. doi:10.1046/j.0266-4909.2003.00051.x. PDF.
  • Ramsey D., et K. B. Beesley. 2007. "Perimeteritis" and rural health in Manitoba, Canada: perspectives from rural healthcare managers. Rural and Remote Health 7(4):850. PMID 18081449. Textus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]