Latinitas nondum censa

Commune Insulanorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Commune Insulanorum[1] (Graece Τὸ κοινὸν τῶν νησιωτῶν) fuit consociatio civitatum insularium Maris Aegaei suadente Antigono Monophthalmo constituta, cui postea filius Demetrius I Poliorcetes regesque Ptolemaei primus et alter praefuerunt.

Commune Insulanorum anno 314 a.C.n. iussu Antigoni regis constituta est, ut ex inscriptione IG XII 4.1036 satis constat. Antigono anno 301 mortuo, Ptolemaeus I potestatem a Demetrio inter annos 288 et 286 subripuit. Imperium autem Ptolemaeorum, post proelia iuxta Coum anno 261, Ephesum anno 258 et Andrum anno 246/245 a.C.n. commissa, e Cycladibus graduatim exclusum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) pp. 220-232 et alibi
  • K. Buraselis, Das hellenistische Makedonien und die Ägäis. Monaci, 1982
  • Werner König, Der Bund der Nesioten [dissertatio]. Halis Saxonum, 1913
  • Irwin L. Merker, "The Ptolemaic Officials and the League of the Islanders" in Historia vol. 19 (1970) pp. 141-160
  • G. Moser, Untersuchungen über die Politik Ptolemaios' I. in Griechenland [dissertatio]. Lipsiae, 1914
  • G. Reger, "The Political History of the Kyklades 260-200 B.C." in Historia vol. 43 (1994) pp. 32-69
  • Kenneth A. Sheedy, "The Origins of the Second Nesiotic League and the Defence of Kythnos" in Historia vol. 45 (1996) pp. 423-449
  • W. W. Tarn, "Nauarch and Nesiarch" in Journal of Hellenic Studies vol. 31 (1911) pp. 251-259