Command & Conquer: Series Tiberiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Series Tiberiana est una trium serierum ludi computatralis nomine Command & Conquer. Factiones huius seriei sunt tres: Globalis Defensionis Initiativa (Anglice: Global Defence Initiative, siglo GDI), Fraterna Nodis (Brotherhood of Nod), et alienigenae nomine Scrines (Scrins).

Partes[recensere | fontem recensere]

Partes principales

  • 1995 Diluculum Tiberianum (Tiberian Dawn)
  • 1999 Sol Tiberianus (Tiberian Sun)
  • 2002 Abalienatus (Renegade)
  • 2007 Bella Tiberii (Tiberium Wars)

Partes additae

  • 1996 Operationes clam (The covert operations)
  • 2000 Sol Tiberianus - Imber igneus (Tiberian Sun - Firestorm)
  • 2008 Bella Tiberii - Cainis ira (Tiberium Wars - Kane's wrath)

Pars pronuntiata

  • Command & Conquer IV

Nova egosclopetatio? stratetica? nomine Tiberium enuntiatur, sed die 30 Septembris 2008 deposita est.

Diluculum Tiberianum[recensere | fontem recensere]

Tiberian Dawn
Diliculum Tiberiense
Auctor(-es) Westwood Studios
Editor(-es) Virgin Interactive
Divulgatio(-nes) 31 Augusti 1995
Genus Strategia temporis realis
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 2 ROM-disci
Postulationes systematis DOS: 486 DX2 66MHz, 8 MB, 8 MB RAM, 30 MB disci gravis; Windows: Pentium 60 MHz, 8 MB RAM (16 MB commendata sunt), 30 MB disci gravis
Gubernacula Mus, Claviatura

Haec pars est prima seriei totius, itaque saepe auctor ludorum omnium strategosorum habetur. Primum lusor eligere debet, utrum commandarius Globalis Defensionis Initiativae an Fraternae Nodis esse velit.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Anno 1995 Globalis Defensionis Initiativa ad bellum Tiberianum primum cum fraterna Nodis profecta est. Fraterna Nodis est secta, quae iam plurimos impetus seditiosos fecit, e.g. impetus in bursam frumenti Vindobonae aestate anni 1995 fuit impetus bombae septimus decimus inter duas septimanas. Ars propagandae fraternae imprimis in Africa efficax est, NOD pacem, libertatem et mundum plenum fraternitatis petit. Pecuniam eorum omnium ab messibus Tiberii magnis habet.

GDI fraternam periculum pacis orbis terrarum habet. Praeterea GDI novam materiam in mundo inventam nomine Tiberium investigare vult.

Personae GDI[recensere | fontem recensere]

  • Generalis Marc Sheppard (agitur ab Eric Martin) imperator summus primus est. Postquam nuntii falsii probabilitatem eius nocuerunt, res pecuniaris a Consociationibus Nationum exempta est. Sheppard pro Globali Defensionis Initiativa verba facere debuit et hoc contigit. Ex quo tempore ille magister diplomatiae internationalis vocatur.
  • Doctor Ignatio Moebius investigator Tiberii est
  • Commandarius Carter nauta iubet rem nauticam
  • Commandaria Morelli pilota

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

  • Cain (agitur a Iosepho Kucan), dux fraterna Nodis
  • Seth (agitur ab Erico Gooch), "manus dextra" Cainis. Commandario proposita missionum explicat, sed secreto impetum in Americam iubet Caine nesciente. Propter proditionem perfidam Cain eum necat. Oratio prima Sethis nota est haec: "Sic. Homo novus igitur fraternae es, bonum est. Sum Seth, Seth ipse. De deo ad Cainem ad me, dextra manus eius sum et mandatum tibi habeo."
  • Greg Burdette (agitur ab Erico Randall) a fraterna corruptus reportator televisionis est, qui nuntios falsos de Societate Defensionis diffundat.

Operationes clam[recensere | fontem recensere]

Operationes clam (Anglice: The covert Operations) est pars addita Diliculi Tiberiani. Sunt quindecim mussus novi, qui non ordine perficiendi sunt. Ad haec sunt septem carmina nova.

Abalienatus[recensere | fontem recensere]

Renegade
Abalienatus
Auctor(-es) Westwood Studios
Editor(-es) EA Games
Divulgatio(-nes) Civitates Foederatae Americae 26° Februarii 2002
Europa 1° Martii 2002
Genus Egosclopetatio
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 2 ROM-disci
Postulationes systematis Pentium II 400 MHz, 96 MB RAM, 700 MB disci gravis; 16 MB chartae graphicae, Windows 98/ME/2000/XP
Gubernacula Mus, Claviatura

Abalienatus, Anglice Renegade, non est ludus strategosus, sed Egosclopetatio.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Argumentum Abalienati incipit anno 2020. Lusor Commandonem Globalis Defensionis Initiativae pseudonomine Havoc agit. Manus nigra, turba secreta violentaque fraternae, doctorem Moebium et Sydney filiam eius et doctricem Elenam Petrovam abripuit. Illi proiectum nomine "Regenesis" adiuvent, qui speciei hominis novae studet. Tandem manifestum est Elenam Petrovam ipsam esse investigatricem fraternae. Illa in laboratoriis templi Nodis subterraneis laborat. Postquam canona ionica tantum templum neque conclavia alta delevit, in ultima missione Havoc illuc degredi debuit. Post mutationem Elena fuit monstrum ingens. Havoc vicit et Moebium et filiam eius liberavitt et e templo eduxit.

Personae GDI[recensere | fontem recensere]

  • Nick Parker vel Havoc
  • Generalis stellae primae Adam Locke
  • Sydney Moebius filia Ignationis Moebii. Ea quoque est investigatrix Tiberii.
  • Sex mortui manus initio sex commandinum; sunt Nick Parter, Dariel MacInnis vel Deadeye, Nigel Grant vel Gunner, Shai Aviv vel Hotwire, Erich Wulfe vel Patch. Sakura Obata fraternam transfugit.

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

  • Cain (sed solum auditur)
  • Generalis Gideon Raveshaw est imperator manus electrae nomine Manus nigra
  • Mendoza sicarius Nodis est, qui antea mercennarius apud seditiosos Columbicos fuit.
  • Sakura Obata est miles mercennaria, qui pro fraterna pugnat, sed Havoc etiam nunc eam amat.
  • Doctrix Elena Petrova est investigatrix Tiberii fraternae.

Sol Tiberianus[recensere | fontem recensere]

Tiberian Sun
Sol Tiberiensis
Auctor(-es) Westwood Studios
Editor(-es) EA Games
Divulgatio(-nes) 27° Augusti 1999
Genus Strategia temporis realis
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 2 ROM-disci
Postulationes systematis Pentium II 166 MHz, 32 MB RAM, 200 MB disci gravis; 2 MB chartae graphicae, Windows 98/ME/2000/XP
Gubernacula Mus, Claviatura

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Bello Tiberiano primo anno 1998 exeunte GDI fraternam Nodis vicit et templum Nodis apud Bosniam et Herzegoviam situm delevit. Tota Europa nulla casta fraternae fuerunt. Sors Cainis incerta fuit, corpus eius numquam inventum est, ex oculis elapsus est et fraterna in partes multas divisa est, quae partim de imperio pugnabant, quia dux eorum defuit. Hoc GDI diu neglexit, interea astronavem, cui nomen Philadelphia est, construxit. Philadelphia est novum caput Globalis Defensionis Initiativae.

Post eventus parris? abalienati fraterna tantum impetos parvos fecit, paene in oblivionem adducta est. Sed subito die 2° septembris 2030 copiae fraternae eodem tempore castra Globalis Defensionis Initiativae ubique adortae sunt et nuntius televisionis novus cum Caine emersit. Cain et computatrum strategosum novum nomine CABAL fraternae vires imperiumque rediderunt. Bellum Tiberianum secundum oritur.

Personae GDI[recensere | fontem recensere]

  • Generalis stellae quartae Iacobus Solomon (agitur a Iacobo Earl Jones) imperator summus secundus est.
  • Commandarius Michaelis Mc Neal (agitur a Michaele Biehn) persona a lusore geritur.
  • Vicarius commandator Chandra

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

  • Cain
  • Commandarius Anton Slavik, quem Frank Zagarino agit, persona a lusore geritur.
  • Oxanna Kristos (agitur a Monica Schnarre) artifex propagandi est.
  • Generalis Vega (agitur a Francesco Quinn) imperium in Mexico tenet.
  • Generalis Hassan (agitur ab Adoni Maropis) a Societate Defensionis substitutus explorator.

Mutantes vel Homines lapidei vel Obliti a investigatoribus fraternae Tiberio infecti sunt.

Sol Tiberiensis - Imber igneus[recensere | fontem recensere]

Pars addita "Imber igneus" argumentum Solis Tiberiensis complet.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

GDI fraternam Nodis bello Tiberiano secundo iterum vicit. Rocheta Tiberii Nodis, quo Cain mundum totum inficere et Terram in Solem Tiberiensem mutare voluit, non tulit. Commandarius Michaelis Mc Neal Cainem "occidit" et Tacitum, qui instrumentum servandi originis ignotae est, abstulit et Umagaanam liberavit.

Anton Slavik nunc imperium partis Nodis magnae tenuit atque Cabalem, computatrum strategosum Nodis, restauravit. GDI quoque auxillium Cabalis petivit, ut id consilia contra periculum Tiberii daret, sed Cabal proposita propria habuit, quin etiam Fraternam prodidit. Fraterna post proditionem Cabalis omnino perturbata dispersaque. Cabal adversarius erat ingens, exercitus copiarum cyberneticarum ingentes castra Globalis Defensionis Initiativae presserunt, quae tempestate ionica cum Generalibus summis in Philadelphia sitis communicare potuit. Eventus incredibilis fuit hic: GDI et Fraterna foedus contram Cabalem fecerunt, itaque nucleus Cabalis deletus est.

Personae GDI[recensere | fontem recensere]

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

  • Generalis Anton Slavik
  • Circulus interior est grex secretus 5 generalum summorum, qui Caine absente fraternam administrent. Inter quos sunt Slavik et Generalis Marzaq (agitur a Nicholas Worth)

Bella Tiberii[recensere | fontem recensere]

Tiberium Wars
Bella Tiberii
Auctor(-es) EA Los Angeles
Editor(-es) Electronic Arts (EA)
Divulgatio(-nes) Civitates Foederatae Americae 28° Martii, 2007
Europa 29° Martii 2007
Australia 28° Martii 2007
Britanniarum Regnum 30° Martii 2007
Genus Strategia temporis realis
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 1 DVD
Postulationes systematis Windows XP: 2.0 GHz, 512 MB RAM, 8 GB disci gravis; 64 MB chartae graphicae; Windows Vista: 2.2 GHz, 1 GB RAM, ,8 GB disci gravis, 128 MB chartae graphicae
Gubernacula Mus, Claviatura

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Terra a Globali Defensionis Initiativa divisa est in zonas tres: zona rubra, circiter triginta centesimae sunt, omnino Tiberio atque tempestatibus ionicis infecta est, ibi terra hominibus animalibusque inhabitabilis est, zonae flavae, i.e. dimidia pars terrae est, minus contaminate sunt, sed ibi GDI et fraterna Nodis pugnant, solum zonae caeruleae Tiberio vacuae sunt, ibi homines vivere possunt, circiter viginti centesimae ceterae sunt.

Tragoedia magna est ortus belli Tiberiani tertii. Fratres Nodis rocheta Philadelphiam astrovanem delevit, itaque generales et commandatores Globalis Defensionis Initiativae plurimi mortui sunt. Primo chaos multum in Globali Defensionis Initiativa fuit, Redmond Boyle imperator summus novus factus est. Reimpetus erat maximus, fraterna rursus e zonis caeruleis vehementer expulsa est. Tunc Redmond Boyle director iussit templum primum apud Bosniam et Herzegoviam situm canonae ionicae delendum esse, sed in templo illo bomba Tiberii liquidi fuit. Frustra Jack Granger de eventibus monuit, Boyle autem iussit. Eventus fuit explosio maxima et pars magna Europae orientalis meridialisque Tiberio infecta est.

Paulo post alieni nomine Scrin(e)s advenerunt, qui non solum urbes magnas velut Londinium aut Stuttgartum omnino devastaverunt, sed etiam in zonis rubris castra et turris altissimas posuerunt et maxime Tiberio studuerunt et Globalem Defensionis Initiativam atque fraternam ambas aggrediti sunt. Sed exercitum Scrinum nondum praeparatum ad bellum offensionis fuit, ars avocationis militaris Scrinum irrita fuit. GDI aedificium principale eorum et turris omnes praeter unam delevit. Constructionem huius turris in Calabria sitae fraterna ab Globali Defensionis Initiativa defendit, nunc turris inexpugnabilis est. Aedificio principali Scrinum deleto et hac turri ultima constructa Scrines "effugerunt".

Propositum Scrinum adhuc obscurum est, pars addita certe argumentum complebit.

Personae GDI[recensere | fontem recensere]

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

Cetera[recensere | fontem recensere]

  • Duae editiones vulgatae sunt: Editio normalis et Editio Cainis, quae insecata est et permissione iuventutis caret.
  • Computatrum stategosum Societatis Defensionis nomine EVA rursus adest
  • Partes copiarum notae et vehicula velut "Vehiculum Constuendi Mobile" aut aedifica nota velut Obeliscus lucis et Manus Nodis rursus adsunt
  • Scrines factio tertia eligi potest, postquam lusor missiones omnes Societatis Defensionis ac Fraternae Nodis complevit

Command & Conquer 3: Cainis ira[recensere | fontem recensere]

Huic parti additae tres actus fraternae Nodis sunt. Cain personam principalem agit. Expeditio prima, quae paulo post argumentum partis additae Imber Igneus inchoat, reditum Cainis et potestatem requirendam Nodis tractat. Secunda eodem tempore ludi principalis Balla Tiberii agit interrogationes de propositis Cainis solvens. Tertia denique expeditio argumentum complebit, post ludum principalem incipit.

Omnis factio (GDI, Fraterna, Scrines) duae subfactiones habet, quibus facultates possibilitates copiasque propias sunt.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Actus primus[recensere | fontem recensere]

Lusor LEGION est, LEGION est computatrum strategicum, quod CABALi simile aedificatum est et fraternam post bellum Tiberianum secundum rursus in lucem ducat. LEGION est spes Cainis ultima, nam fraterna est divida in multos partes et quasi deleta.

Subfactiones fraternae Nodis[recensere | fontem recensere]

  • Cainis Electi
  • Manus atra

Subfactiones GDI[recensere | fontem recensere]

  • ZOCOM
  • Unguis Adamanteus

Subfactiones Scrinum[recensere | fontem recensere]

  • Demessor-17
  • Peregrinator-59

Personae fraternae[recensere | fontem recensere]

Nomina et personae magni momenti[recensere | fontem recensere]

Globalis Defensionis Initiativa[recensere | fontem recensere]

Exercitus Globalis Defensionis Initiativae, Anglice: Global Defense Initiative vel "GDI", a nationibus multis collectus et Consociationibus Nationum suppositus est. Anno 1995 mense Octobri die duodecima condita est; signum eius aquila aurea est. chartam Nationum Unitarum defendendam curat, itaque fraterna Nodis hostis maximus est.

Imperator summus eius fuit Generalis stellae tertiae Marc Sheppard, sucessor eius fuit Generalis stellae quartae James Solomon. Saeculo 21 incipiente Tiberium periculum orbi terrarum toti factum est. Paulo post bellum Tiberiense secundum limites nationum, qui adhuc fuerant, mutati sunt, et GDI terram in tres zonas divisit. Imperium de zonis caeruleis GDI habet.

Paulatim GDI organisatio civilis facta est, qui nunc a directoribus neque generalibus regitur. Imperatrix summa civilis prima fuit Kindsburg, quae propter impetum in Philadelphiam mortua est. Successor eius post tragoediam Philadelphiae fuit director Redmond Boyle civilista, qui ahhuc minister fisci fuerat.

Fraterna Nodis[recensere | fontem recensere]

Fraterna Nodis secta vetus secretaque est, nemo aetatem veram novit, sed fraterna dicitur condita esse anno 1800 a.C.n. signum fraternae aculeus scorpionis est, ei sunt binae sententiae: "fraternitas, unitas, pax" et "pax vi."

Fraternae condiciones Tiberii multae placent, itaque iam messem ingentem fecerunt. Etiam fraterna Tiberium investigat, ut illo armis utantur et homines inficiant, investigatio Tiberii fraternae eminens est. Sectatores eius impetus seditiosos multos in civitates industriales faciunt. In nationibus Africae Asiaeque Europaeque orientalis fraterna multum valet.

Terra in zonas divisa fratres in zonis flavis habitant.

Cain[recensere | fontem recensere]

Cain dux magnificus fraternae Nodis est, qui severissime imperium fratrum omnium tenet. Genti hominum novae studet et imperium mundi cupit. Adventum Tiberii prospexit. Cain ipse videtur immortalis esse et filius primus Adamo Evaeque, qui Abelum fratrem occidit. In ultima missione Abalienati in imo templo arca est, in qua הבל‎ (i.e. Hevel, Abel) inscriptum est. Ipse Messias nominatur.

Post bellum primum secundumque Tiberiense Cain ex oculis elapsus est. GDI et nonnulli fratres eum mortuum duxerunt. Sed Cain iterum rediit dicens orationem claram hanc: "Messias necari non potest".

Cain notitiam habuit Scrinum, quia possessor Taciti primus fuit. Impetum Globalis Defensionis Initiativae in templum primum provocavit. Ibi investigatores fraternae bombam Tiberii liquidam construxit. Postquam Canona Ionica in templum coniecit, bomba liquida detonavit. Eadem explosio Scrines inescavit. Cain ipse in corde datorum Scrinum iam inscriptus est persona "originis geneticae ignotae".

Multae orationes Cainis sunt clarae, exempli gratia:

  • Cain...VIVIT
  • Ecce! Technologia pacis
  • Non, non sum Deus, sed proximus.
  • Una visio, unum propositum.
  • Vidi futurum, nostrum futurum Tiberianum. Cum tu (Generalis Solomon) initium proelii spectes, equidem iam actum ultimum scio. Sors est mi viam monstrare generi humano.
  • Necessaria solum tardas. Tacitus est mi. Invictus sum. Tacitus mi narravit de rochetis Tiberii, navibus invulnerabilibus, mutatione genetica temporis moderni. Plus quam humanum, plus quam alienum. Est gradus proximus evolutionis nostrae speciei.
  • (GDI) eum salvatorem vocat. Illis in memoriam reducite, cuius parti di adsint.
  • Tu es futurum,tu es unicum, tu es LEGION

Scrines[recensere | fontem recensere]

Scrines sunt animalia extraterrestria, quae Tiberio materia vitae utuntur. Semper novas planetas Tiberio contaminatas quaerunt. Explosio magna, quam illi Ichor LQ vocant, est signum, quod planeta sit parata ad metandum. Post explosionem ad planetam appellunt, ut turris construerent ac Tiberium multum metarent.

Bello Tiberiense tertio Ichor LQ-Explosio facta est, sed occupatio tarrae irrita fuit, quia primum Terra non omnino contaminata erat, secundum incolae terrae in Scrines et naves impetum fecerunt et denique exercitum Scrinum nondum praeparatum ad bellum offensionis. Postquam unam turrim construxerunt, Scrines "effugere" debuerunt. Scrinibus fugientibus autem Imperator Summus dixit: "Praeparate exercitum invasionis! Terra cadet...!"

Tiberium[recensere | fontem recensere]

Tiberium materia singularis est, dicitur cometis illud mundo intulisse. Primum Tiberium Italiae prope Tiberim flumen inventum erat, itaque GDI illum Tiberium nominavit. Cain autem dicit, Tiberium nomen a Tiberio Caesare trahere. Ex humo mineralia metallaque traherens Tiberium celerrime crescit et paene ubique diffunditur. Quamquam hominibus ac stirpibus periculosum et venatum est, civitates multae copiam Tiberii petunt, quia materia pretiosa facillime meti potest.

Primo saeculo 21 Tiberium periculum tarrae omni factum est; celerius celeriusque crescit. Rebus pecuniariis Globalis Defensionis Initiativae investigatio Tiberii proficit, sed tamen celere incrementum tadari non potest. E vicis Africae primis incolae Globali Defensionis Initiativae educendi sunt, ibi enim maxime diffunditur.

Tiberium terram formare videtur, ut Scrines hic vivere possint aut Terra fonte materiae utantur. Tiberium a Scrinibus Ichor vocatur; Ίχωρ est verbum Graecum, quod Lympha aut sanguis deorum significat. Tiberium ipsum autem non a Scrinibis creatum esse videtur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Tres zonae terrae bello Tiberiensi tertio, i.e. modificatio programmatos nomine Google Terra

Nexus interni