Latinitas nondum censa

Comitia Regni Britanniarum anni 2010

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Comitia ad legatos eligendos Camerae Communium, scilicet camerae inferioris Parlamenti Regni Britanniarum, die 6 Maii 2010 habita sunt. Populus ad comitia convocatus est die 6 Aprilis 2010; legatos sessionum parlamentariarum praecedentium die 12 Aprilis dimissi sunt ad comitia paranda.

Factio Conservativa numerum maiorem legatorum nacta est, sed maioritati absolutae (scilicet 326 legatorum ex 650) defuit; rarissime sessio Parlamenti Britannici sine maioritate incepta est, recentissime anno 1974,[1] bis, nec plus, post secundum bellum mundanum.

Petitiones[recensere | fontem recensere]

Variatio opinionum a die convocationis usque ad diem comitiorum

Factio Laboris, gubernio Regni Britanniarum per tres quinquennia possesso, quartum lustrum vincere ambivit.[2] Factio Conservativa, annis fere 1990-2000 a populo spreta, ad potestatem tandem redire voluit. Factio Liberalis Democratica, cathedras antea aliis factionibus nactas sperans vincere, in parlamento futuro maioritati carente libramentum regere ambivit; dux huius factionis, Nicolaus Clegg, melius ac alii in contentionibus televisificis ludens, gubernii particeps se figurabat,[3] sed diebus petitionum ultimis popularitatem eius paullatim recedisse censebatur, vocibus Conservativorum 36%, factionis Laboris 28%, Liberalium 27% praedictis.[4][5] Permulti autem vocibus incertis usque ad diem comitiorum manebant.[6]

[7] Inter factiones minores et regionales Factio Nationalis Scotica, recentius in Comitiis Scoticis 2007 victores, et ipsi libramentum gerere sperabant.[8] Plaid Cymru (factio nationalis Cambrica) et Factio Democratica Unionista protestantium Hiberniae Septentrionalis numerum legatorum increscere volebant. Factio Independentia, Factio Viridis, Factio Nationalis Britannica, bonum successum e Comitiis Europaeis 2009 reportantes, etiam in Parlamento Britannico intrare sperabant.

Gordonus Brown, ab anno 2007 primus minister et legatorum Laboris princeps, Antonio Blair successor, nunc primum se comitiis parlamentariis ut dux factionis submiserit; talia de David Cameron, factionis Conservativae ab anno 2005 dux, talia et de Nicolao Clegg dici possunt, qui Liberalibus Democraticis anno 2007 exeunte praepositus est. Die 12 Aprilis 2010 Gordonus Brown reginae Elizabeth II petivit ut parlamentum dissolveret, comitia die 6 Maii (post quinque annos unumque diem comitiis 2005) promittens.[9] Parlamento rite die 12 Aprilis dissoluto petitiones inceptae sunt. Libelli petitionis electionisque usque ad diem 20 Aprilis accepti sunt. Petitiones die 5 Maii [10] Die 18 Maii sessio renovata Parlamenti Britannici congressa erit et die 25 Maii a regina rite aperta.

Summatio vocum[recensere | fontem recensere]

Popular vote[11]
Conservative
  
36.1%
Labour
  
29.1%
Liberal Democrat
  
23.0%
UK Independence
  
3.1%
BNP
  
1.9%
Scottish National
  
1.7%
Others
  
5.1%
Parliamentary seats[11]
Parties Seats
Conservative
  
305
Labour
  
258
Liberal Democrat
  
57
Democratic Unionist
  
8
Scottish National
  
6
Sinn Féin
  
5
Plaid Cymru
  
3
SDLP
  
3
Others
  
2
Green
  
1
Alliance
  
1
Undetermined
  
1

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Programmata factionum principalium
De circulis comitialibus