Conventus Hiberniae Septentrionalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stormont

Conventus Hiberniae Septentrionalis (Anglice Northern Ireland Assembly, Hibernice Tionól Thuaisceart Éireann, lingua Scotiensi Ultoniensi[en] Norlin Airlan Assemblie) est legislatura devoluta Hiberniae Septentrionalis. Auctoritatem habet leges pangendi in rebus parlamento Regni Uniti non servatis, et gubernationem Hiberniae Septentrionalis creandi. Convenitur in Aedificio Parlamentario, 'Stormont Castle' nomine, Belfasti.