Colonizatio Slavica Balcaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Colonizatio Slavica Balcaniae eventus magni momenti fuit ad historiam Balcaniae. Cum antea Linea Jirečekensis paeninsulam in regionem meridionalem graecofonam et regionem septentrionalem Latine loquentem divisisset saeculo sexto gentes Slavicae ibi consederunt. Christianizatione per Apostolos Slavorum Cyrillus et Methodius perfecta ex initio saeculi noni consuetudines Byzantinorum hereditate acceperunt et continuerunt.

Paeninsula Balcania circa 582–612

Incursiones Slavicae usque ad 591[recensere | fontem recensere]

Exeunte antiquitate posteriore saeculo sexto gentes, quae auctoribus Slavi nominantur, ex anno 540 trans inferiorem Danuvium flumen, quae regio saeculo quinto a Germanis vacata est, progressi sunt et inde Illyriam, Moesiam, Macedoniam et Graeciam usque ad paeninsulam, quae Peloponnesus dicitur, penetraverunt (vide Annales Monembasienses). A primo auctore latrocinia Slavorum tradente nomine Procopius Caesariensis anno 550 gentes Graece Σκλαβηνοί nominatae sunt. De iisdem tradidit eas silvas trans Danuvium sitas incoluisse easque regiones pervagatas esse. A septentrionibus Slavi pervenerunt ad pristinam Romanam provinciam Noricum ibique saeculo septimo principatum Carantaniae condiderunt.

Cum eo tempore exercitus nullus Romanus limites custodiret, Slavi una cum gente nomine Antes totam paeninsulam imperturbate quasi quotannis vastare potuerunt. Ne Hexamilium quidem apud Corinthum situm eos repellere potuit. Tamen ea tempestate nondum permanenter consederunt in regionibus a meridie Danuvii fluminis sitis.

Cum imperator Iustinianus I (527-565) saeculo quinto et in restauratione imperii a Germanis quondam eversi occupatus fuisset et Sassanidis propulsandis consulere debuisset (vide Bella Romano-Persica) defensio provinciarum Balcanicarum, cum pauperes essent, res quasi nullius momenti fuit. Tamen curavit ripas Danuvii fluminis ab ostio usque ad Singidunum castellis munificari, sed copiae castra defensu afuerunt. Magistri militum per Thracias opes minores ad defendendum fuerunt. Praeterea Slavi parvis in numeris vagantes proelia evitare studuerunt. Itaque milites Romani limitem ad Danuvium, regiones posticae minime habuerunt. Iustiniano imperatore Slavi immo anno 559 una cum Hunnis etiam Constantinopolem aggressi sunt, at Belisarius eos continere atque devincere potuit.

Cum Avari ex anno 567 plurimos Slavos transdanuvianos subigere inciperent, multi eorum in meridiem fugerunt. Interea imperator Iustinus II (565-578) iterum bellum in regnum Sassanidarum intulit, coepit bellum viginti annorum. Successore Tiberio II (578-582) regnante Avari anno 582 urbis magnae Sirmium potiti sunt atque castella a Iustiniano remunificata carptim expugnare coeperunt. Quare Slavis facilius factum est flumen transgredi. Apud Ioannem Ephesium legimus primam invasionem iam ex anno 581 coepisse eo consilio, ut in illis finibus stabiliter consederent. Constat iam eo tempore provincias Romanas Balcanicas tam vastatas fuisse, ut praedam non iam redderent. Postquam anno 586 frustra Thessalonicam obsederunt incursiones desierunt cum alimenta nullo pacto e rure vasto arcessi possent.

Interruptio incursionum[recensere | fontem recensere]

Ex anno 591 Mauricius gerendo bello acerbissimo Slavos ultra Danuvium flumen reppulit, ut eos flumen transgredi usque ad 593/594 prohiberet. Id fieri potuit cum pacem cum Persis paulo ante fecisset, quomodo copiae in partibus orientalibus pugnantes transferri potuit. Eo modo accidit, ut exercitus Romani Slavos simul cum Avaris in fines eorum repellere atque etiam illac vincere possent.

Itaque Mauricius primus imperator fuit post dominationem Anastasii I (491-518), qui Balcanias omnino pacavit. Eo facto provinciae Balcanienses recreari coeperunt. Consilium fuit agricolas Armeniacos in Haemoniam deducturos esse ut invasionibus Slavicis futuris arcerent. Imperatore anno 602 depulso inceptum autem dimissum est. Imperator novus nomine Phocas (602–610) Persas, qui initio belli iam Armeniae potiti sunt, repugnare debuit. Cum Phocas revera repudiendo molestias belli ad regnum pervenit, iure copias suas asperitates belli tolerare postulare non potuit. Quapropter coactus est consiliis iamdictis desistere.

Opinio communis vetus est limitem Danuvium brevi post a Slavis superatum esse. Quamquam Phocas copias e Balcania in orientem transferri curavit, diagnosis archaeologica exitium dominationis Romanae in his provinciis non monstrat. Fortasse dominatio ipsa sua iis regionibus etiam utilis fuit. Utcumque fuit, colonizatio retardata est circa viginti annos.

Colonizatio finalis ex anno 612[recensere | fontem recensere]

Eversio imperatoris Phocas anno 610 et receptus copiarum imperialium gravibus cladibus contra Persas acceptis ex anno 611 Slavi ad incursiones renovandas compulit. Cum imperator Heraclius (610–641) ad provincias orientales defendendas adhibere cogeretur, Slavi una cum Avaris expeditiones in merdiem iterum coeperunt. Cum priusquam exercitus magistri militum per Thraciam fuisset paratus ad limitem defendendum copias nunc ei defuerunt belli cum Persis gessi causa. Paulatim Slavi totius Balcaniae potiti sunt. Temporis punctum occupationis unius regionae saepe difficile est accurate dictu. Solum singuli eventus nobis traditi sunt, exempli gratia excidium Novae anno 613, expugnatio Naissi et Serdicae ac dirutio urbis Iustinianae Primae anno 615, tripla oppugnatio Thessalonicae (anno 612 (?), 615 et 617), proelium apud Heracleam prope Propontidem sitam anno 619 et praeterea oppugnatio Constantinopolis anno 626 simul cum Avaris foederatis. Nonnulli cives urbium Balcaniensium ab Avaris in Pannoniam ablati sunt. Slavi nunc stabiliter consederunt et agriculturae operam dederunt, quod archaeologia probatum est. Quae mutatio omnes fere regiones praeter Thraciam et Peloponnesum occidentalem affecit. Avaris ante muros urbis anno 626 devictis gentes Slavorum contra eos exsurrexerunt et formaliter auctoritatem imperii Byzantini agnoverunt. Heraclius etiam Serbos in Illyria et Croatos in Dalmatia et in Pannonia inferiore foederatos contra Avaros collocavit. Ita Slavi iugum Avarorum exuere et a servitute recedere potuerunt.

Status perturbatus usque ad decimum saeculum[recensere | fontem recensere]

Gentes Slavorum meridionalium (auratum) in paeninsula Balcania septimo saeculo (aliis populis omissis); purpurea linea fines ab imperio Byzantino postulatos monstrat.

Cum Slavi maiorem Balcaniae partem frequentavissent, tempora convictus tranquilli Slavorum cum relictis incolis provinciarum secuta sunt. Immo municipia prope Danuvium flumen sita incursiones et procellas supervixerant coniunctionis cum Constantinopole per flumen gratia. Exemplo sunt annales anno 625 ducem urbis Singiduni commemorantes. Etiam flumina navigabila oppidis reliquis Romanis commodo erant. (e.g. hodiernus Weliko Tarnowo apud Iatrum situm. Urbes reliquae cum Slavos allicerent poleis antiquitatis non iam manebant, sed kastra fuerunt, castella paupera, quoniam opes minores erant quam ut Slavos hellenizarent. Requisitae autem erant copiae numerosae ad regiones posticas viasque custodiendas. Talia incipere imperium Byzantinum expansione ineunte Islamica impeditum est. Attamen nonnulla municipia porro cultura ad imperium pertinuerunt donec Protobulgari, gens Turcica, anno 679. Quod Protobulgari primum lingua Graeca tamquam degenere usi sunt monstrat, ut anno 679 iam quidam numerus incolarum Romanorum ac etiam administratio Romana in Moesia remaneret. Tum demum reliqui incolae cum Slavis et Bulgaris in unum confusi sunt. Ea commixtio in regno Protobulgarico perfecta est. Consequentia fuit Slavizatio earum provinciarum, quae hodie ad Bulgariam pertinent.

In Dalmatia idioma Romana (sc. lingua Dalmatica) usque ad saeculum XIV stetit. Maurovalaches montem Dinarium incolentes demum saeculo XVIII sunt slavizati. Dubium adhuc est, quin Rumani ex incolis provinciarum Latine loquentibus prognati sunt.

Occasus potestatis Romanae lentus fuisse ad gradarius videtur. Byzantini omni occasione usi sunt ad Sclaviniam imperio restituendam Sclavosque partim in Asiam Minorem transferre. E saeculo fere nono coepit Re-Hellenizatio Graeciae interioris, quare Fallmerayer inductus est ad thesem suam, omnes Graecos nostra aetate revera Slavos fuisse, contendere. Manifestum quidem est ea tempestate gentes Slavicae magni momenti fuisse hactenus, ut Thomas Slavus paene imperator Byzantinus factus est.

Fontes de colonizatione Slavica[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Charanis, "The Chronicle of Monemvasia and the Question of the Slavonic Settlements in Greece" in Dumbarton Oaks Papers no. 5 (1950) pp. 139–166
  • Peter Charanis, "On the Slavic Settlement in the Peloponnesus" in Byzantinische Zeitung vol. 46 (1953) pp. 91-103
  • Florin Curta, The Making of the Slavs: History and Archaeology of the Lower Danube Region, C. 500–700. Cantabrigiae, 2001
  • Walter Pohl, Die Awaren. 2a ed. Monaci, 2002
  • Michael Whitby, The Emperor Maurice and his Historian: Theophylact Simocatta on Persian and Balkan Warfare. Oxonii, 1988
  • Franz Georg Maier, ed., Byzanz (Francofurti ad Moenum, 1973) p. 139 ff.
  • Spiros Vryonis, "The evolution of Slavic society and the Slavic invasions in Greece: The first major Slavic attack on Thessaloniki, A. D. 597" in Hesperia vol. 50 (1981) p. 378 ff.
  • Michael Weithmann, Die Slavische Bevölkerung auf der Griechischen Halbinsel. Ein Beitrag zur historischen Ethnographie Südosteuropas. Monaci, 1978. ISBN 3-87828-124-2