Colonia Providentiae

E Vicipaedia
Wikidata Colonia Providentiae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 64°25′43″N 173°13′2″W
Numerus incolarum: 2 151
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Providensky District

Colonia Providentiae[1] (Russice Провидения, пгт) est colonia urbana districtus autonomi Tschucotici Russiae, in litore sinus Providentiae sita, portus maris Beringiani. 2140 incolas anno 2021 habet.

Portus et colonia Providentiae

Historia[recensere | fontem recensere]

Stationes hiemales in litore sinus Providentiae ab expeditione Kurbati Ivanov anni 1660 notae sunt. Sinus Providentiae nomen suum a Thoma Eduardo Laws Moore[en] nauta Anglico, qui expeditionem Franklin perditam quaerebat, anno 1848 accepit. Cursu marino Boreali portus novos exigente anno 1934 in sinu Providentiae portus aedificari coepit, anno 1946 colonia urbana facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Idem nomen habet, ut sinus, v. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Провидения.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 64°25′43″N 173°13′2″W • GeoNames • Thesaurus Getty