Collyridianismus

E Vicipaedia
Icon Sancti Epiphanii Salaminis (Monasterium Gračanica.

Collyridianismus fuit haeriticus primae Christianitatis motus cuius assectores ut videtur Mariam Virginem, matrem Iesu, ut dea colere solebant. Praecipuus rerum de eis fons est Epiphanius, episcopus Salaminis, eorum maximus adversarius, qui de eis in libro Panarion circa annum 375 scripsit. Apud quem,[1] quaedam mulieres in Arabia, regione plerumque pagana, fides vernaculares cum Maria veneranda syncretistice miscebant, parvasque scriblitas (Graece κολλυρις, vocabulum in Septuaginta inventum) ei offerebant. Epiphanius dicit Collyridianismum in Thracia et Scythia ortum esse, quamquam primum in Syria vel Asia Minore fortasse natum est. Plus vix cognoscitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Panarion, Haer. 79.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ashe, Geoffrey. 2008. The Virgin: Mary's cult and the re-emergence of the Goddess. Stroud Gloucestershire: History Press. ISBN 9780750950640 (charta).
  • Cameron, Averil. 2004. The Cult of the Virgin in Late Antiquity: Religious Development and Myth-Making. Studies in Church History 39:1–21.
  • Madrid, Patrick. "Collyridianism." ewtn.com.