Colluthus

E Vicipaedia
Wikidata Colluthus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum; Lycopolis
Obitus: 6. saeculum;
Patria: Imperium Romanum Orientale

Colluthus vel Coluthus (Graece Κόλλουθος, Κόλουθος) poeta Graecus fuit, qui sub Anastasio imperatore floruisse in Suda dicitur. In Lycopoli natus est. Poemata eius, quae Suda memorat, i.e. «Calydoniaca» in sex libris (ubi sine dubio de venatu Calydonio agebatur) et «Persica», nobis ignota sunt, sed unum poema, Raptus Helenae (Ἁρπαγὴ Ἑλένης) in 392 versibus, a Bessarione inventum est et ab Aldo editum.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Tryphiodori et Colluthi carmina. Hrsg. von Wilhelm Weinberger. Teubner, Leipzig 1896.
  • Oppian, Colluthus, Tryphiodorus. Übersetzung von Alexander W. Mair. Loeb classical library Bd. 219. Heinemann, London 1928.
  • Kolluthos: Raub der Helena. Griechisch-deutsch. Einleitung, Text, Übersetzung und Anmerkungen von Otto Schönberger. Königshausen & Neumann, Würzburg 1993, ISBN 3-88479-819-7
  • Il Ratto di Elena, Edizione con traduzione e commento di E. Livrea, Bologna 1968.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]