Latinitas bona

Collegium Saxosylvanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Collegium Saxosylvanum

Collegium Saxosylvanum[1] (vulgo Stonyhurst College) est schola secundaria privata Catholica Societatis Iesu, anno 1794 condita, in fundo Saxosylvano prope vicum Hurst Green in Lancastriense comitatu sita. Sententia eius est Francogallice vetere Quant je puis, scilicet "quantum possum".

Evangelium Cuthberti in possessione Societatis Iesu erat inter annos 1769 et 2012, quo tempore plerumque in Collegio Saxosylvano habebatur; hodie in Bibliotheca Britannica conservatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sive Saxosylvense. Vide librum Georgii Gruggen et Iosephi Keating Stonyhurst: Its Past History and Life in the Present (Londinii a Kegan Paul, Trench, Trübner anno 1901 editum), p. 65.