Latinitas bona

Collegium Coquereti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locus ubi collegium Coquereti olim fuisset, nunc apud viam impasse Chartière nuncupatam.
Monumentum collegii coquereti.

Collegium Coquereti[1] seu Coqueretum[2], vulgo Collège de Coqueret, medio sedecimo saeculo conditum est a Nicolao Coquereto, presbytero Ambianensi. Situm erat Lutetiae, in pago montis Sanctae Genovefae, in inferiori aula primi hotel de Bourgogne, inter vias nuncupatas de Lanneau, Scotiae et Chartière.

Godefridus Tory hic fuit regens studiorum anno 1530, Ioannes Auratus caput factus est circa annum 1547. Cursus quos collegium proponebat de astronomia et de medicina erant praeclari. Ioachim Bellaius, Petrus Ronsardus, Ioannes Antonius Baifius, Ioannes Auratus, Remigius Bellaqueus, Alvarus Thomas, et Dominicus de Soto (1494–1560) hic fuerunt discipuli.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Veneunt in aedibus lohannis Gourmontij in clauso Brunello commorantis, prope collegium Coquereti, sub signo duarum sipparum" (vide p. 19 n. 2 apud Google Books)
  2. "Nom latin: [collegium] Coqueretum" in Compère (2002) p. 145, fonte primario non citato

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maria-Magdalena Compère, "Coqueret" in Les Collèges français 16e-18e siècle (Lutetiae: Institut national de recherche pédagogique, 2002) pp. 145–147